Liber Secundus Samuelis

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 8 : Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,

Poètes

Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus

  • liber 2, v. 667. 668. :

    Tradidit ergo viris septem de stirpe saulis

    Qui pro sorte ducis: dampna tulere crucis

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 21
    • Hi sunt Armon et Miphiboseth, quos peperit ei Respha filia Aia, et quinque filii Michol, filiae Saul; quos genuerat Adrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi ( S2, 21, 8). Quaeritur cur filii Michol dicantur: cum non Michol, sed ejus soror Merab uxor fuerit Adrieli filio Berzellai. Quod ita solvitur: Merab quippe eos naturaliter genuit: et Michol uxor David, quae et Egla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit, et sibi in filios adoptavit: idcirco ejus filii dicuntur.