Liber Primus Samuelis

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58
PrécédentSuivant

V. 4 : et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 16
    • Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, ( S1, 17, 4) et reliqua. Igitur quemadmodum in exordio polliciti sumus, paulatim historiam tangere cupimusut postmodum culmen spiritalis intelligentiae deponamus. Spurius dicitur, quia ex patre gigante, matre vero Gethaea, natus erat. David autem erat filius viri Ephrataei de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, quihabebat octo filios. Quaeritur cur hic octo filios habere dicatur, cum in Paralipomenon non ampliusquam septem leguntur? Quod ita solvitur: Nathan itaque prophetam, filium Samaa filiisui, quem in loco filii educaverat et nutrierat, inter filios numerat. Nam et coramSamuele septem ejus filii leguntur adducti, et octavus esse inpascuis: inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui et Jonathanvocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur: Percussit autem eum Jonathan filiusSamaa, fratris David. Et notandum quod ubicunque propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 17
    • Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum, nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmo, et cassis aerea super caput ejus, et lorica induebatur. Porro pondus loricae ejus quinque millia siclorum aeris. Et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros ejus. Hastile autem hastae ejus erat quasi liciatorium texentium. Ipsum autem ferrum hastae ejus sexcentos siclos habebat ferri, et armiger ejus antecedebat eum. Stansque clamabat adversus omnes phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? Nunquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi. Si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servieritis, et servietis nobis. Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus Israelis hodie. Date mihi virum qui ineat mecum singulare certamen ( S1, 17, 4, S1, 17, 5, S1, 17, 6, S1, 17, 7, S1, 17, 8, S1, 17, 9 et S1, 17, 10), etc. (voir: Hebr, sl) Spurius dicitur, quia patre gigante, matre vero Gethea natus erat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 15
    • Et egressus est vir spurius de castris Philistinorum nomine Goliath ( S1, 17, 4). Spurius dicitur, quia a patre gigante, matre vero Gethaea natus erat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cur de David scribitur, quod eo tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philistaeos, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ? ( S1, 17, 55). Cum supra legatur quod armiger Saul fuisset David antea, et citharam in conspectu ejus percutiebat.. Et reliqua. (voir: S1, 16, 21 et S1, 16, 23) . Et cur Goliath spurius ( S1, 17, 4 et S1, 17, 23) dicebatur ? Et addidit Jonathan dejurare David ( S1, 20, 17).