V. 34 :
dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel
ursus tollebatque arietem de medio gregis
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 318. 319. 320. 321. : Per Dauid est factus leo preda, neci datur ursus,
Dum predatur oues ille uel ille suas:
Est demon ursus, antichristus leo; pastor
Ecclesie fortis Christus utrumque terit.
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 4, Caput 14
Dixit David ad Saul: Pascebat servus tuus gregem patris sui,
et veniebat leo et ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et
insequebar percutiebamque, eruebamque de ore eorum, et illi consurgebant
adversum me; et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam,
interficiebamque eos.
Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus
(
S1, 17, 34,
S1, 17, 35 et
S1, 17, 36). David Christum significat.
Per leonem autem et ursum, persecutores sanctae Ecclesiae designantur.
Per leonem imperatores et caeteri principes terrae; per ursum, Judaei
designati sunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt; per arietem vero martyres
designantur.
Leo igitur et ursus venit, atque arietem de medio gregis abstulit, quia
persecutores quosdam de Ecclesia fideles tulerunt, atque proximi nomine
interfecerunt.
Et sicut David leonem et ursum insecutus est, percussit, atque arietem de ore
eorum eruit, similiter et Redemptor noster quosdam ex persecutoribus persecutus
est, quando eis poenam quam merebantur in praesenti saeculo irrogavit, sicut
primo Herodi, et iterum secundo et tertio, et multis aliis.
Percussit quippe, quando eos aeterna morte damnavit.
Arietem de ore eorum eruit, quia populum fidelium ab eorum dilaceratione
liberavit.
Et illi iterum consurgebant adversum David, quia temporibus persecutorum cum
alii punirentur, alii contra Christum insurgebant, ut ejus nomen atque culturam
funditus exstinguerent.
Sed David apprehendebat mentum eorum, et suffocabat interficiebatque
eos.
Per mentum, quod ori est propinquius, blasphemiae Judaeorum atque paganorum
designantur.
Christus mentum persecutorum apprehendit, et suffocavit interfecitque eos,
quando, imperatoribus in Christum credentibus, omnis cultura et error gentilium
ita suffocatus est, ut nullus persecutorum auderet os ad blasphemandum Christum
aperire, omnesque exstincti sunt credentibus in Christum gentibus.
Idem autem David cum ad bellum contra Philisthaeum iret, baculum suum
tulit secum, quem semper habebat in manibus, elegitque sibi quinque
limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram, quam habebat
secum, et fundam manu tulit, processit contra Philisthaeum
(
S1, 17, 40).
Per baculum, quo homo sustentatur, apostoli designantur, qui Christum quasi
sustinuerunt, cum opus propter quod in mundum venerat compleverunt, sicut dicit
Apostolus,
Dei enim sumus adjutores
(
1Co, 3, 9).
Per peram autem ejus humanitas designatur; per quinque lapides quinque libri
Moysi, quos in peram misit, quia scientiam quinque librorum homini quem
assumpsit dedit.
Per fundam autem ejus linguam accipere possumus.
Processio vero David contra Philisthaeum, duobus modis secundum allegoriam
intelligi potest.
Processit vero Salvator noster contra Philisthaeum, quando
ductus est in desertum a Spiritu sancto, ut tentaretur a
diabolo
(
Mt, 4, 1), vinceretque diabolum.
Quinque lapides David in peram misit, sed ex uno Goliam prostravit, quia
Salvator noster scientiam quinque librorum aequaliter possedit, sed ex uno, id
est, Deuteronomio, terna testimonia sumpsit, ex quibus tres tentationes diaboli
devicit.
Et sicut David funda lapidem jecit, et Goliam interfecit, ita et Dominus
noster lingua sacrae Scripturae testimonia protulit, et diabolum
superavit.
Aliter: Perrexit David ad pugnam contra Philisthaeum; similiter et Christus,
ut diabolum vinceret, ad passionem properavit.
David lapide Goliam dejecit; similiter et Christus diabolum morte sua
peremit.
Cumque gladium non haberet in manu David, tulit gladium
Philisthaei,
et interfecit eum
gladio suo,
praeciditque caput ejus
(
S1, 17, 50 et
S1, 17, 51).
Gladius diaboli, mors est.
Invidia
enim
diaboli mors introivit in orbem terrarum
(
Sg, 2, 24).
Iste est gladius, de quo primum hominem, deinde genus humanum, usque dum a
Christo redimeretur, interfecit.
Hunc gladium incurrimus, cum peccamus.
Sed hunc gladium Christus non habebat, quia
peccatum non
fecerat,
nec inventus
fuerat
dolus in ore ejus
(
1P, 2, 22).
Originalit quoque peccato obnoxius erat, non quia ex concubitu viri, qui sine
peccato esse non potest, ortus non fuerat.
Christus itaque qui mortem ex debito non habebat, a diabolo, qui auctor ejus
erat, mortem mutuavit, et per eam eumdem principem mortis interfecit.
Per caput autem Philisthaei genus humanum in hoc loco designatur.
Praecidit David caput Philisthaei, quia Christus a corpore diaboli electorum
multitudinem separavit.
Detulit illud in Jerusalem
(
S1, 17, 54), quia multitudinem electorum in coelesti beatitudine, quae Jerusalem
vocatur, collocavit.
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)