v. 1 :Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis scribae et pharisaei, dicentes:
v. 2 :Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
v. 3 :Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
v. 4 :Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
v. 5 :Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
v. 6 :et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
v. 7 :Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
v. 8 :Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
v. 9 :Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
v. 10 :Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
v. 11 :Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
v. 12 :Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?
v. 13 :At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
v. 14 :Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
v. 15 :Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
v. 16 :At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
v. 17 :Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
v. 18 :Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
v. 19 :de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae:
v. 20 :haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
v. 21 :Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
v. 22 :Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.
v. 23 :Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
v. 24 :Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
v. 25 :At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
v. 26 :Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
v. 27 :At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
v. 28 :Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
v. 29 :Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
v. 30 :Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
v. 31 :ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
v. 32 :Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
v. 33 :Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
v. 34 :Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
v. 35 :Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
v. 36 :Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
v. 37 :Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
v. 38 :Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
v. 39 :Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.