Liber Tertius Regum

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 13 : Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 341. 342. :

    Dicitur a Nabod: Rex atque Deus benedictus;

    Inde videns testes, hunc lapidat populus.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 17
    • Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Jerusalem, arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. ( Hebr, sl) Quod dicit attulisse David caput Philisthaei in Jerusalem, anticipatio est, quod postea fecit. Arma vero ejus, id est, Philisthaei, non est intelligendum quod in suo posuerit tabernaculo, sed in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea haec ab Abimelech sacerdote accepit. Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi ( S1, 17, 55). Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quo dictum est illud: Benedixit Naboth Deo et regi. ( R3, 21, 13) Ac si diceret: Non vivat anima tua, rex, si novi; aut: Videam mortem tuam, si novi. Aliter: quia si conjunctio aliquando ponitur pro non adverbio, ut est illud Psalmistae: Si introibunt in requiem meam ( Ps, 94, 11) [mauvais référencement: Ps, 94], id est, « non introibunt in requiem meam, » Si novi potest pro non novi dictum accipi. Utitur enim modo jurandi per vitam regis, et affirmat se non nosse unde David sit. Hoc enim modo et in Genesi Joseph patriarcha contra fratres suos usus est, quando dixit: Per salutem Pharaonis non egredimini hinc, donec veniat frater vester minimus. ( Gn, 42)

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Praedicate jejunium et sedere facite Naboth, ( R3, 21, 9) etc. Religiose inchoari vult opus malitiae, ut per devotionem jejunii crudelitas homicidii tegatur. Benedixit Naboth Deum et regem. ( R3, 21, 13) Ironia est quasi maledixit regem, ac per hoc Deum cujus minister est. Occidisti insuper et possedisti. Et post haec addes. ( R3, 21, 19) In Hebraeo sic est: Occidisti, et post haec haereditabis? sub interrogatione, quasi dicat: Nunquid non sufficit tibi occidisse hominem, nisi et haereditatem ejus possideas? In loco hoc, ( R3, 21, 19) etc. Quomodo dictum est ad Achab: In loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque tuum sanguinem; ( R3, 21, 19) cum sanguis Naboth in Jezrael effusus sit, sanguinem vero Achab juxta piscinam Samariae canes linxerint? Sed in hoc loco dictum est, id est tali loco, quasi ita viliter effusum, sicut tu sanguinem Naboth effudisti.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 15
    • Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi ( S1, 17, 55). Secundum illud locutionis genus hoc dictum est, quo dictum est illud: Benedixit Naboth Deo et regi (voir: R3, 21, 13) ; ac si diceret, non vivat anima tua, rex, si novi. Aliter, videam mortem tuam, si novi.