Liber Tertius Regum

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 3 : Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 333. 334. :

    Vinea, Nabod ait, patrum fuit ista meorum,

    Sitque meae prolis; non capiam pretium.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 19
    • Post verba autem haec, vinea erat Naboth Jezraelitae qui erat in Jezreel juxta palatium Achabregis Samariae. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem: aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi. Venit ergo Achab in domum suam, indignatus et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezraelites, dicens: Non dabo tibi haereditatem patrum meorum, ( R3, 21, 1, R3, 21, 2, R3, 21, 3 et R3, 21, 4) et reliqua. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth Jezraelitae, quae eratin Jezrael juxta palatium regis, ut faceret ibi in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consiliumimpiissimae uxoris ejus, videlicet reginaeJezabel, idem Naboth, subintroductis falsis testibus, lapidatus est, et mortuus,ejusque vinea direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit, et quae ejus vinea consideremus. Interpretatur ergo Naboth conspicuus, sive possessio; Jezrael, honestas Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem, vel semenDei dicere possumus, quam Filium Dei, qui est splendor gloriae et figura substantiaeejus, quem constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Ad quem Psalmista deprecans, ait: Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. ( Ps, 79, 2 et Ps, 79, 3) [mauvais référencement: Ps, 79] Iste Naboth habuit vineam de qua Isaias plenissimeper canticum loquitur adextremum inferens. VInea Domini sabaoth domus Israel est. Et in Psalmo: Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam. ( Ps, 79, 9) [mauvais référencement: Ps, 79] Cui septem circumdedit, ut in Evangelio legitur, id est vel murum urbis, velAngelorum auxilia. Et fodit in ea torcular, aut altare, aut illa torcularia quorum et tres psalmititulo praenotantur, id est octavus et octogesimus sextus. Et aedificavit turrim hanc, haud dubium quin templum, de quo dicitur per Michaeam: Et turris nebulosa filia Sion. ( Mi, 4) Et locavit eam agricolis, quos alibi vineae operarios appellavit velcolonos. Hanc vineam concupivit Achab qui interpretatur frater patris, populusvidelicet Judaicus, de quo Christus carnem assumeredignatus est, ut fecisset in eahortum olerum, hoc est ut ubi virgultum gratiae spiritalis germinare debuit, ibifragilia quaeque dogmata per pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisaeorum superstitionibusnon consentienti, impia uxor Jezabel insidiata est, quae interpretatur cohabitatrix sive fluxus vanus, quod bene convenit Synagogae, quaehabitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat.