V. 9 :
Litterarum autem haec erat sententia: Praedicate ieiunium, et sedere facite Naboth
inter primos populi:
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 338. : Iezrael has mittens, triste dat imperium.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Praedicate jejunium et sedere facite Naboth, (
R3, 21, 9) etc.
Religiose inchoari vult opus malitiae, ut per devotionem jejunii crudelitas
homicidii tegatur. Benedixit Naboth Deum et regem. (
R3, 21, 13)
Ironia est quasi maledixit regem, ac per hoc Deum cujus minister est.
Occidisti insuper et possedisti. Et post haec addes. (
R3, 21, 19)
In Hebraeo sic est: Occidisti, et post haec haereditabis? sub interrogatione, quasi
dicat: Nunquid non sufficit tibi occidisse hominem, nisi et haereditatem ejus
possideas? In loco hoc, (
R3, 21, 19) etc. Quomodo dictum est ad Achab: In
loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque tuum
sanguinem; (
R3, 21, 19) cum sanguis Naboth in Jezrael effusus sit, sanguinem vero Achab
juxta piscinam Samariae canes linxerint? Sed in hoc loco dictum est, id est tali loco,
quasi ita viliter effusum, sicut tu sanguinem Naboth effudisti.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141