Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5
PrécédentSuivant

V. 4 : Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui iurat proximo suo, et non decipit;

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 16
    • Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. ( S1, 17, 55) Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quod alibi legimus, BenedixitNabath Deo et regi; acsi diceret: Non vivat anima tua, rex, si novi. Aliter: Videam mortem tuam si novi. Seu etiam, ut quidam volunt, si positum est pro non adverbio, utest illud Psalmistae: Si introibunt in requiem meam. ( Ps, 94, 11) [mauvais référencement: Ps, 94] Id est non introibunt.Si novi dicit acsi diceret, non novi. Utitur enim modo jurandi pervitam regis, et affirmat se non nosse unde sit David. Hoc etiammodo usus est Joseph, quando ait fratribus suis: Per salutem Pharaonis, non regrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. ( Gn, 42, 15) [mauvais référencement: Gn, 42] Ecce historiam, sicut spopondimus, summatim tetigimus, nunc figuras spiritaliumrerum subjungamus. Ait enim sacra descriptio: Congregantes vero Philistim agmina, sua, ( S1, 17, 1) et reliqua. Quid per Philisthaeos nisi adversarias potestates? Et quid per Goliath Gethaeum,nisi caput omnium malorum diabolus praefiguratus est? qui adversus populum Dei, cumsatellitibus suis ab origine mundi dimicavit, sed ante adventum veri David, hoc esthumani generis Redemptoris, a nullo superari poterat. Geth vero civitas est ejusdem Goliath, quae interpretatur torcular, etpraesentis mundi seu inferni praetendebat similitudinem, inquo mundo atque infernodiabolus humanum genus peccatis obnoxium, velut in torculari conculcabat. Enormitas, sive altitudo ipsius Goliath, diaboli designabat superbiam. Septenarius namque numerus supernae quietis obtinet sacramentum, ex qua idemdiabolus ob superbiae suae meritum exclusus, in hunc mundum, qui sex diebus factusesse narratur, lapsus est. Et quia super delinquentem creaturam propter peccati meritum, in hoc mundoprincipatum obtinuit, quasi palmam super ipsius mundi creaturam superbiendoextulit. Arma vero Goliath, et operimentum ejus, totius diaboli impietatem atque nequitiamdemonstrabant, per quae humanum genus debellando gravi pondere peccatorumdepresserat:quae arma impietatis, Dominus Jesus Christus igne Spiritus sui sancti,sicut Psalmographus canit, combussit et ad nihilum usque redegit. ( Ps, 14, 4) [mauvais référencement: Ps, 106] -- Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere per quadraginta dies, ( S1, 17, 16) et reliqua. Quadraginta dies quibus Goliath adversus populum Israel stetisse narratur, omnetempus vitae praesentis, propter denarii numeri perfectionem, atque mundi quatuorpartes sive quatuor elementa, e quibus visibilis creatura constat, figuram habuissenon dubium est. David a patre suo ad visitandum fratres missus est: similiter et Christus Dominusa Deo Patre ad oves quae perierant domus Israel, se destinatum dicit (voir: Mt, 15) . David ephi polentae, hoc est trium mediorum mensuram fratribus suis detulit, etChristus per novamdoctrinam quam Ecclesiae suae tradidit, mysterium sanctae Trinitatiscunctis credentibus commendavit. David decem formellas casei tribuno detulit, et Dominus Jesus Christus decalogumlegis populo Judaeorum tradidit. Goliath Gethaeus personam diaboli gestabat, qui de altitudine superbiae suae sejactans, per omne tempus quod ante adventum Salvatoris decursum est, adversus populumDei dimicans, in imo hujus mundi, velut in valle, a nullo poterat superari. Eliab, frater David major, qui interpretatur Deus meus pater, typumgestasse Judaeorum non dubium est, qui licet falsa opinione, se Domini patrem haberementiuntur, per hoc vero quod Dominum Jesum Christum filium ejus aemulati sunt, abhaereditate filiorum Dei degeneraverunt, et primogenita, quae illisjure debebantur, obculpae meritum perdiderunt. David leonem pariter et ursum necavit, et Dominus Jesus Christus diabolumhominibus latenter insidiantem, et ante Christum in posterum manifestissimesaevientem, in judicio puniturus est. David arma Saulis deposuit, quia et Christus corporalia sacramenta legis, atquecarnalia bella, quae non sunt imposita gentibus, repulit. Onera namque legis legimus, sed carnaliter non observamus. Quinque limpidissimos lapides de torrente elegit, et in peram pastoralem misit, etChristus Dominus quinque libros Mosaicae legis de fluvio saeculi hujusassumpsit. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erat enim in flumine tanquam in populo illo. Et in peram pastorale mmisit. ( S1, 17, 40) Nam ipse est Deus verus pastor animarum. Vas quoque pastorale quo lac, ut nonnulli dicunt, mulgere consueverat, divinamsignificat gratiam quae legi conjungitur, quae intelligitur in quinque lapidibus, sinequa non impletur. David rufus et pulcher fuisse narratur, quia de Domino Jesu Christo in Canticiscanticorum Ecclesia dicit: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. ( Ct, 5) De cujus pulchritudine superius praelibavimus. Goliath David ad pugnam provocavit, similiter et elatio diaboli Christihumilitatem parvipendens, ab ipso prostratus est. Baculus David a diabolo despectus, mysterium gestavit Dominicae crucis. David ex quinque lapidibus unum jecit, quiaet Christus qui ex lege nuntiabatur,singulari potentia, per unitatem fidei et gratiam suam, diaboli superbiam prostravit:funda vero Ecclesiam praefiguravit, quae per volumina temporum, velut in circuituvolvitur. David Goliath in fronte percussum prostravit, similiter et Christus, devictodiabolo, qui ei haeserant se infigens, ab ejus societate secernens, fidei suaesubdidit: hoc enim indicabat quod idem Goliath percussus in faciem ruit. David, Goliath percusso, gladium ejus tulit, hoc fecit noster David, qui ejectumdiabolum de suis, quando credunt magnitudinem ejus, quos ille in potestate habebat, etde quibus tetras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum, et sicGoliath de gladio suo caput inciditur. David gladium Goliath in Jerusalemdetulit, similiter et Christus eos quos depotestate diaboli rapuit, ad defensionem altaris fidei in Ecclesiam suamtranstulit. Saul de David Abner velut pro incognito requirit, de qua stirpe descenderit, velcujus esset filius, cum jam dudum ipse David ei ministrasset, atque in conspectu ejusad repellendum nequam spiritum assisteret. Sic nimirum caecitas Judaeorum, Dominum Jesum Christum per legem et prophetasventurum esse noverunt: et quem in praesentia corporali per administrationem virtutum,Filium Dei esse approbare poterant, tanquam ignorantes dicunt ei: Tu qui es? et ubi est pater tuus? ( Jn, 8, 19) [mauvais référencement: Jn, 8] Moraliter vero David typum tenuit Domini, quia videlicet manu fortisinterpretatur. Goliath quidem haereticorum superbiam signans,qui cum gladio ratione dominicafidei superati sunt. David vero cum pera pastorali venit ad praelium, sed eumdem Goliath David superanssuo gladio occidit: quod sancti quoque agunt, qui praemissi David membra, ex ejusfieri dignatione meruerunt, nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturaesententias deferentes, eisdem verbis atque sententiis quas proferunt, vincunt, quasielatum Goliath gladio suo detrunCant.