V. 22 :
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum
Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat, et fit
omnium
malorum futurorum de praeparata morte securus, quid ita requieturus esset in pace,
ut illa
omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecunque aguntur,
aut
eveniunt in ista vita hominum. Quomodo ergo vident tumulos suos, aut corpora sua,
utrum
abjecta jaceant, an sepulta? quomodo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi
mala
patiantur, si talia merita contraxerunt: vel in pace requiescant, sicut huic Josiae
promissum
est, ubi mala nulla, nec patiendo, nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus
malis, quae
patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant? Dixerit aliquis: Si nulla
est mortuis
cura de vivis, quomodo ille dives (voir:
Lc, 26, 27), qui apud inferos torquebatur,
rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos,
et agat cum
eis, ne veniant et ipsi in eumdem tormentorum locum? Sed nunquid quia hoc ille dives
dixit,
ideo, quid fratres agerent, vel quid paterentur, illo tempore, scivit? Ita illi fuit
cura de
vivis, quamvis quid agerent, omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis,
quamvis
quid agant utique nesciamus. Nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis
Deo
supplicaremus. Denique Abraham, nec Lazarum misit, et Moysen ac prophetas hic eos
habere
respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit
quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen, et
Prophetas,
id est libros eorum, quibus homines obediendo, tormenta inferna vitarent. Denique
noverat
divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in laboribus vixisse. Nam et hoc
illi ait:
Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua: Lazarus autem mala (
Lc, 16, 25).
Sciebat ergo haec, quae utique apud vivos, non apud mortuos, gesta fuerunt. Verum,
non cum
agerentur in vivis, sed cum eis mortuis potuit, Lazaro indicante, cognoscere, ne falsum
sit
quod ait propheta: Abraham nescivit nos (
Es, 63, 16). Proinde fatendum est nescire
quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur: postea vero audire ab eis, qui
hinc ad
eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam
ista
meminisse: et quae illos quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis,
qui
rebus, quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum
audire
debere, judicat, cui cuncta subjecta sunt. Nisi enim essent angeli, qui possent interesse,
et
vivorum, et mortuorum locis, non dixisset dominus Jesus: Contigit autem
mori inopem illum, et afferri ab angelis in sinum Abrahae (
Lc, 16, 22). Nunc ergo hic, nunc illic
esse potuerunt, qui hinc illum, quem Deus voluit, abstulerunt. Possunt etiam spiritus
mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse, et quos necessarium
est ea
nosse, non solum praesentia, vel praeterita, verum etiam futura, spiritu Dei revelante,
cognoscere. Sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic viverent, cognoscebant,
nec ipsi
omnia, sed quae illis esse revelanda, Dei providentia judicabat. Mitti quoque ad vivos
aliquos
ex mortuis, sicut e contrario (voir:
2Co, 12, 2) Paulus ex vivis in paradisum raptus
est, divina Scriptura testatur. Nam (voir:
S2, 28, 15) Samuel propheta defunctus
vivo regi Sauli etiam futura praedixit. Quamvis nonnulli, non ipsum fuisse, qui potuisset
magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem, illius
existiment similitudinem figurasse. Haec per excessum idcirco protulimus, ut noverint
homines
aeternam veritatem quaerere, qui volunt salvari, a quo creati sumus, in
quo vivimus, per quem movemur et sumus (
Ac, 17, 28). Animas autem sanctas, eas esse credimus, et non
humanis miseriis interesse, sicut dicit Isaias, qui erat filius Abrahae, ad Deum
Tu, Domine, pater noster es: Abraham nescivit nos: et Israel non cognovit nos (
Es, 63, 16).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis