V. 9 :
Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum
defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum, et uno ordine lignorum cedri.
(
R3, 6, 36) De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
tacerevidetur. Verum in verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita
scriptum est.
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica
quae texit aere.
(
Ch2, 4) Atrium vero interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae
ineo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente
ejusdem templi, erat ingressus multo longius a templo, quam acaeteris tribus plagis
secretus: quia nimirum in ea plaga, id est in facie templi,fiebant ministeria
sanctorum, ibi altare aeneum ad ostiasDomino offerendas, ibi decemluteres ad lavandas
easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manuspedesque
sacerdotum. Habebat autem hoc atrium trecentos cubitos altitudinis (ut
Josephus narrat)quatenus ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus
hoc liceresignificaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam
usque populus hostias suas etsacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus
atque ad altareproferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum
basilicam grandem vocant, ita scribitJosephus: Extrinsecus autem hujus templi, aliam
aedificavit aulam quadranguli schematefactam. Erigens maximas porticus
atque latas, et portas excelsas et amplas per quatuormundi partes in eo continens,
quarum singulaead unumquemque ventum quatuor angulisattendebant, ubi aureas januas
collocavit. Et paulo post: In hoc ergo sacrarium, omnes populi quibus
purgatio et observatiolegitimorum inerat introibant. Has vero porticus,
Cassiodorus Senator, in pictura templi quam in Pandectis posuit(ut ipse in Psalmorum
expositione commemorat) triplici ordine distinxit. Primum videlicet ordinem
ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte perquadrum. Secundum, eodem
modo extra intimas porticus, undique versum in gyro. Extremum, similiter ex
omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi
aedificiorum praesidio, ab omni erat parte munitum: factopavimento sub divo, inter
aedificia singula de marmore et parietibus domoruminterioribus, hocest, eis qui ad
templum respiciebant factis in columnis, exterioribusvero solidis. Sicque
fiebat, ut omnis structura templi per graduum esset varietatemrationabiliter
distincta. Namque in Sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum
templum sacerdotespurificati: in atrium sacerdotum, sacerdotes purificati: et non
purificati una cumlevitis et cantoribus: in intimum atrium basilicae majoris viri
Judaei purificatistantes et orantes sub divo, si serenum esset: si tempestas, in
porticus proximas seserecipientes. In exterius atrium mulieres viduae
purificatae. In extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex
gentibus usque adsextum purificationis diem, haec ut in pictura Cassiodori distincta
reperimus breviterannotare curavimus:rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse,
neque virum tameruditum voluisse exemplum legendi proponere, quae non ipse prius vera
essecognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus,
qui ita incipit:
Ecce nunc benedicite Domino omnes servi Domini, qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
(
Ps, 134, 1 et
Ps, 134, 2) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli,verbum
populo praedicabant. In horum aliqua Dominus sedebat docens, quando a
tentantibus Pharisaeis mulierilla adultera judicanda oblata est
(voir:
Jn, 8)
. In his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas: hosque
cum suismercimoniis eliminavit e templo
(voir:
Mt, 21)
. Et hisPetrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum
ingredientesinterius adorandum duxerunt
(voir:
Ac, 5)
. In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti
Zachariae angelus adaltare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini
nativitate perdocuit
(voir:
Lc, 1)
. Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe
aspectantibusabscondere potuerunt: quia locus in quo templum erat situm, multum
sublimior erat,quam ubi fundatae porticus fuere. Nam sicut Josephus
scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent erectae tantum
ad verticem usque montis in quo templum aedificatum est,pervenerunt. Haec
quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda, verum ineis
quaecunque Scripturasacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum
quaeramus,caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium
ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia etsublimium vitam
exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Dominoappropinquare,
et
aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque
ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere dicatum minoribusdebeat: quo nomine
in Scripturis mystice non solum altaris ministris, episcopividelicet et presbyteri,
sed et omnes utique censentur qui altitudine rectaeconversationis ac doctrinae
salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed etpluribus prosunt: qui dum
corpora sua hostiam viventem, sanctam,Deo placentem exhibent
(voir:
Rm, 12)
, sacerdotis tale profecto ministerium spiritualiter exercent. Neque
enim episcopis solum et presbyteris; verum omni Ecclesiae loquebaturapostolus Petrus
cum ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
acquisitionis.
(
1P, 2) Cujus honore dignitatis, etiam antiquus populus Dei erat insignitus,
dicenteipso ad Moysen:
Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel.
(
Ex, 19) Et paulo post:
Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta.
(
Ex, 19) Basilica vero grandis quae erat atrium sacerdotum, in quo omnis populimultitudo
adorare, sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sanctaEcclesia vitam
moresque figuraliter insinuat. Qualibusdicit Apostolus:
Et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi
carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam.
(
1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate
multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed
quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec
grandis etsi plurimos capit, non eos tamen in interioratempli deaurati, non ad altaris
officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotumintromittit: quia carnales quique atque
infirmi adhuc in Ecclesia, etsi ob meritumcastae fidei ac pietatis Domino devotae
ad
electorum sortem pertinent, longe tamenabest ut illisaequentur, qui cum fiducia
proloquuntur. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit
Christus in obedientiamgentium, verbo et factis
(voir:
Rm, 15)
. Et iterum:
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero
reposita est mihi corona justitiae.
(
2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas ad usque
hujusjanuam deferebat, susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas,
oculisprosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur intuitum suum a
longe dirigebat, nec tamenatrium sacerdotum intrandi facultatem habebat.
Verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesiasimplicitas
a
Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi
votopietatisofferunt. Dirigunt enim visus a longe in templo Dei, cum vitam
sublimium discere, etadmirari sedulo gaudent: et quos virtutis imitatione sequi
nequeunt, piae venerationiscomplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum
in altari igne sacro sanctoque consumi: quia magnorumopera cognoscunt a Domino per
Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium
sacerdotum offerendas Domino pro illis, dumbona quae praevalent operantes, majorum
ac
doctorum, et confirmantur exhortatione etintercessione Domino commendantur.
Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandos, cumsanctis
quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summaemercedis
intuitu, Domino tribuunt admonenteac dicente:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant
vos in aeterna tabernacula.
(
Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno
ordinelignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt
lapides politorum, fides, spes, charitas. Et recte politorum, quia certa
necessaria est dicendi solertia qua quisque quomodocredere, quid sperare sive diligere
debeat dignoscat, unus autem ordo lignorum cedriipsa est bona operatio, ac sine
corruptione simulationis exhibita, sine cujussuperadjectione, fides, spes, charitas,
vera esse non valet. Dictum namque est saepius, quod ligna cedri propter
odoris gratiam et imputribilemsuae naturae potentiam, perseverantiam famamque pie
designantactionis. At hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui
fide, spe, dilectione atqueopere Deo placere appetunt: hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti, cum intanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis
auditoribus possint:
Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi:
(
1Co, 4) gloriantur et dicunt:
Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia?
(
1Co, 6)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus
lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri,
(
R3, 6, 36) etc. De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
videtur tacere. Verum in Verbis Dierum utriusque fit mentio,
ubi ita scriptum est:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia
in basilica, quae texit aere.
(
Ch2, 4) Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes
et levitae in ea ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum.
Sed ab oriente, unde templi erat ingressus, multo longius a
templo quam a caeteris tribus plagis secretum. Quia nimirum
in ea plaga, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum, ibi
altare aeneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem luteres ad easdem
hostias lavandas. Ibi mare aeneum erat positum ad lavandas
manus pedesque sacerdotum, cum ad ministrandum intrarent.
Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis, ut
Josephus narrat, quatenus ut ab ingressu templi caeteros prohiberet, et
solis sacerdotibus hoc licere significaret. Eratque ei janua
ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas et sacrificia
inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altare proferenda.
De exteriori vero atrio, quod Verba Dierum basilicam grandem
vocant, ita scribit Josephus: « Extrinsecus autem hujus templi aliam
aedificavit aulam, quadranguli schemate factam, erigens maximas porticus
atque latas, et portas excelsas et amplas, per quatuor mundi partes in
eo constituens: quarum singulae ad unumquemque ventum, quatuor angulis
attendebant, ubi aureas januas collocavit. » Et paulo post: « In hoc
ergo sacrarium omnes populi, quibus purgatio legitimorum inerat,
introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi,
quam in pandecte posuit (ut ipse in Psalmorum expositione commemorat)
triplici ordine distinguit: primum videlicet ordinem ponens extra atrium
sacerdotum ex omni parte per quadrum; secundum eodem modo extra intimas
porticus undique versum in gyro; extremum similiter ex omni latere
priorum porticuum circuitu. Sicque templum triformi
aedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum facto pavimento sub
dio inter aedificia singula de marmore et parietibus domorum
interioribus, hoc est, eis qui ad templum respiciebant factis in
columnis; exterioribus vero solidis. Sicque fiebat ut omnis
structura templi pro graduum esset varietate rationabiliter distincta.
Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex; in ipsum
templum sacerdotes purificati et non purificati una cum levitis et
cantoribus; in intimum atrium basilicae majoris, viri Judaei purificati
stantes et orantes sub dio, si serenum esset; si tempestas, in porticus
proximas sese recipientes. In exterius mulieres Judaeae
purificatae; in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant
ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec ut in
pictura Cassiodori distincta reperimus, breviter annotare curavimus,
rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse: neque virum tam eruditum
voluisse in exemplum legendi proponere quae non ipse prius vera esse
cognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum
psalmus, qui ita incipit:
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis
in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
(
Ps, 133, 1) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et alii prophetae, in his Dominus et
apostoli verbum populo praedicabant, in harum aliqua Dominus sedebat
docens
(voir:
Jn, 8)
, quando eum tentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda
oblata est; in his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas,
hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo
(voir:
Jn, 2)
. In his Petrus et Joannes claudum invenientes
sanarunt, ac secum ingredientes interius ad orandum duxerunt
(voir:
Ac, 3)
. In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum
ponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de
praecursoris Domini nativitate docuit
(voir:
Lc, 1)
. Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum
templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quo
templum erat situm multo sublimior erat, quam ubi fundatae porticus
fuere. Nam (sicut Josephus scribit) extremae atriorum
fabricae cum in quadringentis cubitis essent tantum erectae, ad verticem
usque montis, in quo templum aedificatum est, pervenerunt.
Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus
intimanda. Verum in eis quaecunque Scriptura sacra referre
commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae
cognitione simpliciter utamur. Aedificium templi intra atria
sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia, et sublimium vitam exprimit
virorum: eorum videlicet qui et excellentia virtutum Domino
appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere
salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod
sacrum praebere ducatum minoribus debeat: quo nomine in Scripturis
mystice non soli altaris ministri, episcopi videlicet et presbyteri, sed
et omnes utique censentur, qui altitudine rectae conversationis ac
doctrinae salutaris eminent. Nec sibimetipsis tantummodo, sed
et pluribus, qui dum corpora sua,
hostiam viventem, sanctam, Deo placentem
(
Rm, 12) exhibent, sacerdotale profecto ministerium spiritaliter exercent.
Neque enim episcopis solum et presbyteris, verum omni Dei
Ecclesiae loquebatur apostolus Petrus, cum ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis.
(
1P, 2) Cujus honore dignitatis etiam antiquus populus Dei erat
insignitus, dicente ipso ad Moysen: « Haec dices domui Jacob, et
annuntiabis filiis Israel. » Et paulo post:
Et eritis vos mihi regnum sacerdotale, et gens
sancta.
(
Ex, 19) Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua
omnis populi multitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere
solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam moresque figuraliter
insinuat, qualibus dicit Apostolus:
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi
spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in
Christo. Lac vobis potum dedi, non
escam.
(
1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla
dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum
numerus; sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito.
Unde apte basilica haec grandis, etsi multos capit, non eos
tamen in interiora templi deaurati ad altaris officium, non in ipsum
saltem atrium sacerdotum intromitTit. Quia carnales quique atque infirmi
adhuc in Ecclesia etsi ob meritum castae fidei ac pietatis Domino devote
ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest, ut illis aequentur,
qui cum fiducia profantur:
Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit
Christus in obedientiam gentium verbo et factis.
(
Rm, 15) Et iterum:
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi. De caetero reposita est mihi corona
justitiae.
(
2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostiasque
suas ad hujus usque januam deferebat susceptas a sacerdotibus, atque in
altari oblatas oculis prosequebatur. In ipsum etiam templum,
cum aperiebatur, intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen atrium
sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus
clamabat ad DomiNum. Quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino
despicitur, quando fideliter ea quae valent illi vota pietatis offerunt.
Dirigunt enim visus a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere
et admirari sedulo gaudent, et quos virtutis imitatione sequi nequeunt,
piae venerationis complectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in
altari igne sacrosancto consumi, quia magnorum opera cognoscunt a Domino
per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas
hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos, dum bona, quae
praevalent, operantes, majorum ac doctiorum et confirmantur
exhortatione, et intercessione Domino commendantur. Offerunt
etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas, cum
sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi
abundant, summae mercedis intuitu Domino tribuunt admonenti ac dicenti:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum
defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
(
Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno
ordine lignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe
ordines sunt lapidum politorum, fides, spes, charitas. Et
recte, politorum, quia certa necesse est discendi solertia quisque,
quomodo credere, quid sperare, sive diligere debeat, dignoscat. Unus
autem ordo lignorum cedri, ipsa est bona operatio, ac sine corruptione
simulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes, charitas,
vera esse non valet. Dictum namque est saepius quod ligna
cedri propter odoris gratiam, et imputribilem suae naturae potentiam,
perseverantiam, famamque piae designant actionis. Ad hoc
atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione
atque opere Deo placere appetunt. Hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut
dicere suis auditoribus possint:
Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi
(
1Co, 11); glorienturque et dicant:
Nescitis, quoniam angelos judicabimus, quanto magis
secularia?
(
1Co, 6)
Auctor incertus
Liber 3, Caput 19
Aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum, et uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36).
De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
tacerevidetur.
Verum in Verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia
in basilica, quae texit aere
(
Ch2, 4, 9).
Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et
levitaein eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum ab
Oriente; undetempli ingressus multo longius a templo quam a caeteris
tribus plagis posituserat: quia nimirum in ea, id est, in facie templi
fiebant ministeria sanctorum;ibi altare aeneum ad hostias Domino
offerendas, ibi decem luteres ad lavandaseasdem hostias, ibi mare aeneum
erat positum ad lavandas manus pedesquesacerdotum, cum ad ministrandum
intrarent.
Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinem, ut Josephus narrat
(voir:
Antiq, Jud, 8, 3)
, quatenus ab ingressu
templicaeteros prohiberet, et solum sacerdotibus hoc licere
significaret; eratquejanua ad orientalem plagam, ad quam usque populus
hostias suas sacrificiainferebat; inde suscipienda a sacerdotibus, atque
ad altare perferenda.
De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem
vocant, ita scripsit Josephus.
« Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam quadrangulo
schematefactam, erigens maximas porticus atque latas portas et excelsas
et amplas, perquatuor mundi partes, in ea constituens; quarum singulae
ad unumquemque ventum,quatuor angulis attendebant, ubi aereas januas
collocavit. »
Et paulo post: « Hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et
observatiolegitimorum inerant, introibant. »
Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi quam in
parieteposuit, ut ipse in psalmorum expositione commemorat, triplici
ordine distinxit:primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum
ex omni parte quadrum,secundum eodem modo extra intimas porticus,
undique vero in gyrum extremum,similiter ex omni latere priorum porticum
in circuitu; sicque templum triformiaedificiorum praesidio ab omni erat
parte munitum, facto pavimento sub diointer aedificia singula de
marmore; et parietibus domorum interioribus, hocest, eis qui ad templum
respiciebant, factis in columnis: exterioribus verosolidis; sicque
fiebat ut omnis structura templi per gradum esset
varietaterationabiliter distincta.
Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum
templumsacerdotes purificati, in atrium sacerdotum sacerdotes purificati
et nonpurificati, una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium
basilicae majorisviri Judaei stantes purificati, et orantes sub dio si
serenum esset, sitempestas in porticus proximas sese recipientes, in
exterius autem mulieresJudaeae purificatae, in extremum atrium gentiles
et Judaei, qui nuper venerantex gentibus usque ad sextum purificationis
diem.
Haec in pictura Cassiodori distincta reperientes, breviter
annotarecuravimus, rati eum ab antiquis Judaeis haec didicisse, neque
virum eruditumvoluisse in exemplum legendi, proponere, quae non ipse
prius veracitercognovisset.
Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita
incipit:
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis
in domo Domini, in atriis Domini Dei nostri
(
Ps, 133, 1).
In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et
apostoliverbum populo praedicabant; in harum aliqua Dominus sedebat
docens, quando atentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda
oblata est; in hisinvenit vendentes et ementes oves et boves et
columbas, hosque cum suismercimoniis eliminavit e templo
(voir:
Mc, 11 et
Lc, 19)
; in his Petrus etJoannes claudum invenientes sanaverunt, ac secum
ingredientes interius adorandum duxerunt; in his orabat omnis multitudo
populi, quamdiu incensumponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis
apparuit, eumque depraecursoris Domini nativitate perdocuit: nam haec
atria cum porticibus suisaspectum templi de longe aspectantibus
abscondere potuerunt, quia locus in quotemplum erat situm multo
sublimior erat quam ubi fundatae porticus fuerant:nam, sicut Josephus
scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent
erectae, tantum usque ad verticem montis, in quo templumaedificatum est,
pervenerunt.
Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus
intimanda.
Verum in eis quaecumque Scriptura referre sacra commodum duxit,
figurasmysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione
simpliciterutamur.
Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in
sanctaEcclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui
etexcellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere
ducatumsolent impendere salutis.
Sacerdos namque ab eo Latine nomen accipit, quod sacrum praebere
ducatumminoribus debeat.
Quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri,
episcopividelicet et presbyteri, sed omnes utique censentur, qui
altitudine rectaeconversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec
sibimetipsis tantummodo, sedpluribus prosunt, dum corpora sua hostiam
viventem, sanctam, Deo placentemexhibent; neque enim episcopis solis et
presbyteris, verum omni Ecclesiae Deiloquebatur apostolus Petrus, cum
ait,
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis
(
1P, 2, 9).
Cujus honore dignitatis etiam antiquus Dei populus erat insignitus,
dicenteipso ad Moysen:
Haec dices domui Jacob. et annuntiabis filiis Israel
(
Ex, 19, 3); et paulo post:
Et vos eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta
(
Ex, 19, 6).
Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis
populimultitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat,
carnalium insancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, quibus
dicit Apostolus:
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi
spiritalibus, sed quasi carnalibus: tamquam parvulis in Christo
lac vobis potum dedi, non escam
(
1Co, 3, 1 et
1Co, 3, 2).
Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate
multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed
quantumnumero praestant, tantum succumbunt merito.
Unde apte basilica haec grandis, etsi plurimos capit, non eos tamen
ininteriora templi deaurati, non ad altaris officium, non ad ipsum
saltem atriumsacerdotum intromittit, quia carnales quique atque infirmi
in Ecclesia, etsi obmeritum castae fidei ac pietatis Deo devoti ad
electorum sortem pertinent,longe tamen abest ut illis aequentur, qui cum
fiducia dicere possunt:
Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit
Christus in obedientiam gentium, verbo et factis
(
Rm, 15, 18).
Et iterum,
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi; de caetero reposita est mihi corona
(
2Ti, 4, 7 et
2Ti, 4, 8).
Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas usque
adhujus januam deferebat, susceptas a sacerdote atque in altari oblatas
oculisprosequebatur; in ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum
suum a longedirigebat, nec tamen in atrium sacerdotum intrandi
facultatem habebat, verum deinferioribus clamabat ad Dominum; quia nec
carnalium in Ecclesia simplicitas aDomino despicitur, quando fideliter
ea quae valent vota pietatis offerunt;dirigunt enim visum a longe in
templum Dei, cum vitam sublimium discere etadmirari sedulo gaudent, et
quos virtutum imitatione sequi nequeunt, piaevenerationis amplectuntur
affectu.
Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia
magnamagnatum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter
accipi.
Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per
illos,dum bona quae praevalent operantes, majorum et doctiorum
firmanturexhortatione, et intercessione commendantur.
Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino
commendandas,cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus,
quibus ipsi abundant,summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente
ac dicente:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum
defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula
(
Lc, 16, 9); et,
Quicumque
, inquit,
potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae
frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet
mercedem suam
(
Mc, 9, 40) [mauvais référencement: Mc, 19]
.
Ac sic utrorumque hostias unus idemque in altare Dei assumit, cum
Dominuseleemosynas divitum, quibus ministraverunt sanctis, una cum
magnis eorumdemsanctorum virtutibus, suo intuitu ac retributione dignas
judicat.
Multitudo ergo credentium, quae relictis possessionibus uno corde et
animaDomino serviebat, ipsa est templum Dei, et locus intra atrium
sacerdotumspecialiter illi consecratus.
Porro basilica grandis, et orantes in ea circa atrium sacerdotum in
gyro,figuram gestant eorum qui idem templum ingrediebantur ex gentibus
in Syria etAntiochia, caeterisque provinciis et civitatibus; quibus
apostoli et senioresqui erant in Hierosolymis nihil amplius imponebant
oneris quam ut abstinerentse ab idolis, immolato et suffocato, sanguine
et fornicatione.
Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum qui erant
inHierosolymis sustentari; quatenus eis carnalia sua ministrantes,
spiritaliumeorum possent fieri participes.
Barnabas vero et Paulus cum sociis suis, qui oblationes horum
accipientesHierosolymam deferebant, ipsi sunt sacerdotes, qui hostiam
suscipientes adaltare Domini consecrantes perducebant; quae dona
devotionis eorum sanctis quipro illis orare deberent, attulerunt.
Atrium ergo quod positum inter locum vulgi et sacerdotum medium
erat,divisionem significat illam quae carnales in sancta Ecclesia,
nuperqueincipientes viam justitiae, ab arce perfectorum, non quidem
sorte electionis,sed meritorum quantitate secernit.
Namque carnales sufficere sibi credunt, si fidem, spem et charitatem,
operumquoque munditiam habeant.
Perfecti autem et haec habent, et insuper verbo praedicando
laborant,pauperibus omnia sua tribuunt, vigitiis, jejuniis, hymnis et
canticisspiritalibus, sacris quoque lectionibus operam dant,
persecutiones, periculapropter justitiam tolerant; et caetera quae
fecisse cum sociis Paulusgloriatur, prompta devotione mentis
exsequuntur.
Unde bene atrium sacerdotum, tribus ordinibus lapidum politorum, et
unoordine lignorum cedri, aedificatum esse memoratum.
Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes et
charitas.
Et recte politorum, quia certe necesse est discendi solertia, ut
quisque quomodo credere, quid sperare, quid diligere debeat,
dignoscat.
Unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio sine
corruptionesimulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes
et charitas veraesse non valet.
Dictum namque est saepius quia ligna cedri propter odoris gratiam
etimputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam famamque piae
designantactionis.
Ad hoc usque atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe,
dilectione etopere Deo placere appetunt; hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti,cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut
dicere suis auditoribus possint, Imitatores nostri estote, sicut et nos
Christi
(voir:
1Co, 4, 16 et
1Co, 11, 1)
;glorianturque et dicunt:
Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis
saecularia?
(
1Co, 6, 3) [mauvais référencement: 2Co, 6]
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus