v. 1 : Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
v. 2 : Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
v. 3 : Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Haec dices domui Iacob, et annuntiabis filiis Israel:
v. 4 : Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
v. 5 : Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
v. 6 : et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel.
v. 7 : Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
v. 8 : Responditque omnis populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
v. 9 : ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
v. 10 : Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
v. 11 : Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
v. 12 : Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
v. 13 : Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
v. 14 : Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
v. 15 : ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
v. 16 : Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
v. 17 : Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
v. 18 : Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
v. 19 : Et sonitus buccinae paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
v. 20 : Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
v. 21 : dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
v. 22 : Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
v. 23 : Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
v. 24 : Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
v. 25 : Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.