V. 14 :
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: Quia expedit unum
hominem mori pro populo.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 15
Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias,
et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut
rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da
mihi filium tuum.
Tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et
posuit super lectum suum,
(
R3, 17, 17,
R3, 17, 18 et
R3, 17, 19) et reliqua. Hic actus Eliae, de suscitato mortuo filio viduae, apud
quamhospitabatur, et cujus benedixit farinae etoleo, bene exprimit actum
Redemptorisnostri, in resurrectione populi ad fidem conversi. Quae enim
haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae Moysimore viduata
filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum. Hic ergo ad
ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eumnon credendo,
sed
spernendo, valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa
conquerendo de infirmitate pueri, ad prophetam dicit:
Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates
meae, et interficeres filium meum?
(
R3, 17, 18) Cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse essetcausa
interfectionis populi Judaici. Hinc est quod Caiphas conspirans de nece
Christi, ad turbam ait:
Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens
pereat. (
Jn, 18, 14) [mauvais référencement: Jn, 18]
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
Et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem.
(
Jn, 11, 50) [mauvais référencement: Jn, 11] Sed sicut propheta Dei, verbis viduae non exasperatus: quin potius misertus
aitad eam:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)