Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 14 : Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Ipsi quidem contemnunt, qui nequaquam hunc esse mundi Redemptorem credunt: de quibus profecto ipsa Veritas in Evangelio queritur, dicens: Cives autem ejus oderant illum, et miserunt legationem post eum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos ( Lc, 19, 14). Sed eorum jam ignobilitatem cernimus, quia et genere et conditione proscribuntur. Genere quidem ignobiles sunt, quia ab ipsa Veritate audierunt: Vos ex patre diabolo estis ( Jn, 8, 44). Conditione etiam ignobiles sunt, quia amissa libertate, et regno, perpetua gentium servitute deprimuntur. Sed poenarum ordinem clarius ostendit, dicens: Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua ( S1, 2, 31).