V. 27 :
Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor
ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 1
Quae itaque hujus appellatione sterilis signatur, nisi ea de qua Paulus
loquitur, dicens:
Quae sursum est Jerusalem libera est, quae mater
nostra est
(
Ga, 4,
et
)? Unde et paulo post Isaiae vaticinium ei
coaptavit, dicens:
Scriptum est enim: Laetare sterilis quae non paris;
erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii
desertae magis quam ei quae habet virum
(
Es, 54, 1). Sed quomodo Jerusalem sterilis, beatorum
scilicet angelorum sancta societas, intelligitur, cum juxta vocis suae
significatum de aeterna pacis visione perenni gaudio sit
fecunda? Sed si mater est electorum hominum, sterilis
profecto erat quando humanum genus in Adam perierat. Velut
enim parturire non potuit, cum eum in quo fecunditatis suae extendere
sinum debuit lapsi spiritus suasionibus amisit. Tandiu
accinguntur infirmi donec sterilis pariat, quia angelorum humilium
valido ministerio eo usque indigemus, donec quotquot ad vitam
praedestinati sunt de humano genere, usque in mundi finem
colligantur.
Mittet namque Filius hominis angelos suos, et
colligent electos suos a quatuor ventis
(
Mt, 24, 31 et
Mc, 13, 27). Ad eos namque colligendos tunc mittendi sunt, in
quorum salute quotidie mittuntur, quia ad regnum non colligent, nisi
quibus per robur accinctionis suae nunc adjutorium praebent.
Usque etiam in mundi finem famelici saturantur. Sed et bene
plurimos haec sterilis parere dicitur, quia non omnes homines, sed
electi solummodo ad aeterna gaudia perducuntur. Apte igitur
etiam parere dicitur, quia angelorum ministerio docemur superna petere,
ut ad eorum valeamus bona pervenire. Sed cum haec sterilis
parit, ea quae multos habebat filios infirmatur, quia quo pleniora lucra
electorum per angelorum ministeria superna regna percipiunt, hujus
Babyloniae filii minuuntur. Velut enim infirma in partu suo
est, quae inordinato amore rerum transeuntium, ut solet, filios gignere
nequaquam potest. Ubique enim jam coelestia regna praedicant,
quae profecto dum fidelium mentes audita diligunt, dum ea etiam bonis
moribus inquirunt, velut in partu suo Babylonia stringitur, quia mater
nostra Jerusalem eos per orbem Deo parturit, quos illa lasso perditionis
utero parere gehennae consuevit. Quorum tamen accinctorum
robur non ipsis, sed ei a quo accinguntur ascribitur. Apte
itaque subditur:
Dominus mortificat, et vivificat.
(
S1, 2, 6)
Commentaires
Gregorius I (540-604)