Evangelium secundum Marcum

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
PrécédentSuivant

V. 32 : De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 1
    • Dominum namque tunc ordo praedicatorum nesciit ea perfectione qua postea profecit. Vel fortasse idcirco nescire Dominum dicitur, quia alta et profunda quae noverat infirmis adhuc et rudibus auditoribus non pandebat. Unde et volentibus diem dominici adventus agnoscere ea quae omnia noverat, et indicare nolebat, Veritas dicit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelo, neque Filius, nisi solus Pater ( Mc, 13, 32). Quid est quod sciens omnia Filius judicii diem nescit, nisi quia inter cuncta quae noverat, diem sciens, nesciebat eum ut diceret, sed ejus tempus et qualitatem sciebat? Hinc Joannes Baptista, qui Dominum perfecte noverat, ad eum quasi nesciens discipulos mittebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ( Lc, 7, 20) Velut enim Dominum nesciens Samuel praedicabat, cum evangelista Matthaeus, divinitatem Redemptoris praeteriens, a sola humanitate ejus inchoavit, dicens: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham ( et Mt, 1, 1) . Sed sciebat profecto Dominum, et revelatus erat ei sermo Domini, cum Joannes, divinitatem ejus alta exponendo suscipiens, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Nesciebat Dominum, cum Paulus loqueretur, dicens: Factus sum omnia omnibus, ut omnes facerem salvos ( 1Co, 9, 22) . Qui enim infirmis infirmus, et parvulis fiebat parvulus, et omnibus omnia, nimirum cum ignorantibus etiam ignorabat. Nam ut ejusdem ignorantiae verbo uteretur, Corinthiis loquens, ait: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum ( 1Co, 2, 2) . Nam cum sapientibus et Dominum noverat, et sermonem ejus revelatum habebat. Unde et dicit: Nos autem revelata facie Domini gloriam speculantes, in eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu ( 2Co, 3, 18). Hinc item loquitur, dicens: Sapientiam loquimur inter perfectos, non sapientiam hujus mundi, neque principum hujus saeculi, sed loquimur Dei sapientiam, quae in mysterio abscondita est ( 1Co, 2, 6) . Hinc item eum quem noverat Dominum praedicat, dicens: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te ( He, 1, 3, He, 1, 4 et He, 1, 5) ? Nescire ergo Dominum dicitur, non ignorantia cognitionis, sed praetextu simplicitatis. Sequitur: Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum ( S1, 3, 9).