Evangelium secundum Marcum

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
PrécédentSuivant

V. 31 : Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 1
    • Sermo etenim venire cognoscitur, cum praedicatorum nostrorum promissio adimpletur. Promissio enim verbi est gaudium sine fine mansurum. Universo igitur Israeli sermo Samuelis venit, quia omnis multitudo sanctae Ecclesiae ad gaudium aeternae beatitudinis pervenit, et quod nunc in fide sermonis a sanctis ejus praedicatoribus repromittitur, per rei veritatem eidem in regnis coelestibus exhibetur. Verbum namque doctorum in repromissione fidelium est: Omnis qui credit in ipsum non perit, sed habebit vitam aeternam ( Jn, 3, 15). Vel certe sermo doctorum in repromissione munerum est: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se ( 1Co, 2, 9 et Es, 64, 4) . Sermo itaque Samuelis in universo Israeli venit, quia quisquis sanctis praedicatoribus et vitae praesentis religiosam conversationem suadentibus et aeterna gaudia justis promittentibus credit, ad ea quae pie vivendo exspectavit gaudia aeterna carne moriendo transivit. Unde et is in cujus fide promiserat affirmat, dicens: Amen dico vobis, coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt ( Mc, 13, 30 et Mc, 13, 31) [mauvais référencement: Mc, 13, 31]. Vel certe sermo Samuelis in universo Israeli jam venit, quia per effectum divinae animadversionis generalis impleta cognoscitur repulsio Judaeorum. Unde et ordinem quo idem sermo in universo Israeli venerit latius exponens, ait: