V. 13 :
Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me
iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos
capitis mei, et cor meum dereliquit me.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quid est, quod regis praecepto populus a rege, et ejus filio separatur,
nisi quia dum culpa latens, et suspecta quaeritur, et superiores et
inferiores personae discutiendae sunt? Saepe quidem populus,
saepe eorum rector delinquit: et aliquando ipsa subditorum culpa
praelato ascribitur, quo negligente impleri perhibetur. Cum
ergo ostensis superius indiciis, quia lateat in populo culpa
cognoscitur, et in quo sit abscondita nescitur, se rex admisceat, ut an
sua sit culpa, vel populi, pastor sciat. Equidem rex Saul
conscius culpae non erat quam ipse nec consensu, nec opere
perpetraverat, et tamen discutiendus miscetur, ut si in se etiam latet,
inveniatur. Quasi enim se peccati inscium perquirebat, qui
dicebat:
Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus
sum: qui autem judicat me, Dominus est.
(
1Co, 4, 4) Quasi dicat: Quaerere meipsum, et invenire non desino,
quia si mihi lateo, cui nuda sunt omnia non latebo. Dicat
ergo rex peccati illius, quod discutiebatur, non conscius:
Ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera;
(
S1, 14, 40) quia electi doctores, cum in aliis per rectitudinis zelum
saeviunt, sibimetipsis et suis familiaribus nequaquam
parcunt. Quasi enim in una parte populum separant, et
semetipsos non separant, qui subditorum culpas discutiunt, et ut
semetipsos inveniant, investigare non curant. Magnum quippe
est humanae ignorantiaepelagus. Nam si nosmetipsos quaerere,
et quales simus invenire vix aut nunquam possumus, alios quando
possumus?
Quid est enim, quod Propheta deplorat, dicens:
Cor meum dereliquit me.
(
Ps, 39, 13) Quid est, quod Scriptura sacra denuntiat:
Ignorat homo utrum odio vel amore dignus sit.
(
Ec, 9, 2) Item quaestionis suae fructum Propheta denuntiat,
dicens:
Invenit servus tuus cor suum.
(
S2, 7, 27) Si vix invenire cor sancti possunt, nosmetipsos
inquirere qua temeritate cessamus? Sed fortasse nec Propheta
potuit, quia subjunxit: Ut timeat te.
Inveniret utique cor suum, si pleniter cognovisset, odio an amore dignus
existeret. Qui ergo non invenit, ut coram Deo securus esset,
invenit utique ut timeret. At nos nec istud facile possumus,
quia dum invenire peccata nostra, et inventa pensare negligimus, quasi
perdito corde securi sumus. In parte ergo altera hi, illi in
altera statuuntur, ut singulorum occulta considerentur, et inventa culpa
digna poena feriatur. Quod quia laudandum valde non
dissuadendum est, sequitur:
Respondit populus Saul: Quod bonum est in oculis tuis,
fac.
(
S1, 14, 40)
Commentaires
Gregorius I (540-604)