V. 4 :
qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Filii Saul, qui non ad quamlibet haereditatem, sed ad regnum nascuntur,
illos insinuat, de quibus sanctae Ecclesiae per Psalmistam dicitur:
Pro patribus tui nati sunt tibi filii, constitues eos
principes super omnem terram.
(
Ps, 44, 17) Quos tres esse agnovimus, quia fidem sanctae
Trinitatis praedicando defendunt. Sed quia percusso Amalech,
regis filii nominantur, eorum numerum ad virtutum merita
referamus. Maceratio quidem corporis, circumspectio
mentis,simplicitas intentionis, tria sunt. Quia ergo doctores
sanctae Ecclesiae ad reprimendam carnis libidinem fortes sunt, ad cordis
custodiam sapientes, intentionem cordis in coelum sublevando sublimes,
tres esse Saul filii dicuntur.
Tria etiam sunt, fortitudo operis, virtus charitatis, et
affluentissima gratia praedicationis. Doctores quippe sanctae
Ecclesiae, quia magna conversatione sublimes sunt, magna charitate
ferventes, magna verbi sapientia facundi, ternario numero apte signati
sunt. Quorum certe virtutibus nomina conveniunt, quia
Jonathas columbae donum dicitur; Jesui, planities, sive desiderium meum;
Melchisva, rex meus salus. Quia enim praecellentia dona
Spiritus sancti doctores habent, columbae donum recte
nominantur. Quia item inter dona sublimia humiles sunt,
planities dicuntur. Quia pro subditis sibi fidelibus ardenter
aeterna postulant, desiderium meum esse perhibentur. Quae
quidem vox parvulorum subditorum esse cognoscitur, virtus vero tanti
nominis praelatorum. Qui enim parvuli et frigidi adhuc in
nostris negligentiis jacemus, ad coelestem patriam ardentibus desideriis
non flagramus. Sed quod nos ardenter flagitare non possumus,
pro nobis postulat qui ad illam quam nobis adipisci desiderant patriam
magnis desideriis anhelant. Pro excellentia ergo charitatis
non desiderantes, sed desiderium regis filius dicitur, ut in doctoris
mente flagrare ignis dilectionis specialiter demonstretur.
Unde et de Domino per Psalmistam dicitur:
Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem
urentem.
(
Ps, 103, 4) Hinc est item quod Daniel vir desideriorum dicitur
(voir:
Da, 9)
, quia prospera populi sui magnis precibus postulasse
perhibetur. Melchisva vero dicitur, rex meus
salus. Rex quippe praedicator dicitur, quia celsitudinem
tenet ordinis, et dignitatem magnae conversationis. Rex item
dicitur, quia summam tenet celsitudinis et vigorem
auctoritatis. Salus etiam dicitur, ut ejus integritate
aegritudo populi depelli posse sentiatur. Merito enim vitae
et devota oratione homo agere quotidie debet doctor, ut subjectus sibi
quisque pertingere valeat ad salutem. Sed notare iterum
doctor debet quia cum a subditis nominatur, non rex noster, sed rex meus
dicitur. Quid est ergo quod rex meus dicitur, nisi quia tam
familiaris esse debet omnibus, ut singulorum esse per amorem
sentiatur? Sed qui meus dicitur, rex nominatur, quia humilis
et affabilis praedicator hoc ipsum quod praeeminet non videtur esse suum
singulariter, sed speciale singulorum, cum tam communis per gratiam esse
nititur, ut ejus celsitudo propria uniuscujusque fore
videatur. Onus autem verbi dicitur, quia videlicet salus mea
dicitur, per quod nimirum diligens praedicatoris studium et sollicitudo
commendetur, quia sic debet intendere simul omnibus, ut quaerat et agat
propria singulorum. Ab unoquoque etenim salus mea dicitur, si
uniuscujusque infirmi curam suscipit, et hunc ad aeternae salutis bona
perducit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)