Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 30 : Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi dicat: Dum incomparabiliter nova cernitis, gesta antiquorum reprehensibiliter effertis. Quasi enim umbra illa praecesserant. Sed nunc palam veri fideles haec Redemptoris nostri opera venerabiliter adorant, quia quod umbrabatur ibi occultatione sacramenti, in adventu Redemptoris patuit, exspectasse corpus revelandae veritatis. Ergo si ad nova referantur, vetera non sunt, quia in Spiritu sancto intellecta, vetustatem aliquam non recipiunt. De illo quippe renovante omnia spiritu, Psalmista precatur, dicens: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae ( Ps, 103, 30). Vetera ergo sunt, si Redemptoris operibus conferantur; sed cum ad confirmanda haec spiritaliter illa proferimus, eo spiritu quo haec intelligimus illa renovantur. Sancta ergo Ecclesia dum Judaeos de veterum narratione reprehendit, quid aliud quam eos acta Patrum spiritualia carnaliter intelligere designatur? Synagoga etenim contra sanctam Ecclesiam se tanto temerius erigit, quanto legis et prophetarum scientia superbius extollitur, quam suis patribus divinitus inspiratam, sibi autem materialiter exhibitam didicit. Unde sequitur: Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes ( S1, 2, 3). Et ut tumere desinant, subjungit, dicens: Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Jam quippe ei vetera sunt, quae, ut dixi, per renovantem spiritum non intelliguntur. Tale est igitur ac si dicat: Dignum est ut ab eorum narratione sileas, quorum novos et splendidos sensus ignoras. Quae nimirum etsi subtiliter intelligis, tumorem arrogantiae tibi praestare non debent, quia Deus scientiarum Dominus est. Redemptor quippe humani generis, quia summi Patris est Verbum, Dominus est utique omnium scientiarum. Alta quippe, et magna locutus est Isaias, magna locutus est Jeremias; sed profecto nihil dicerent, si hoc Verbum scientiarum Dominus non eis, antequam loquerentur, scientias indicaret. Unde et frequenter in libris ejusdem Isaiae prophetae legitur: Verbum quod factum est ad Isaiam prophetam. Frequenter et in libro Jeremiae scribitur: Verbum quod factum est ad Jeremiam prophetam. Hoc Verbum scientiarum Dominum Joannes in altissimo summi Patris sinu aspiciens, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Hinc Paulus scientiarum Dominum Redemptorem nostrum insinuans, dicit: Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2, 9). Dum ergo dicit: Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est ( S1, 2, 3), quid est aliud dicere, nisi Synagogae aperta ratione monstrare, ut tanto sollicite tacere debeat, quanto non solum quod sint, sed etiam a quo sint ea quae dicit ignorat? Quasi dicat: Illam scientiam, quam patrum tuorum fuisse astruis, tanto tibi dare arrogantiam non debuit, quanto non ipsorum, sed unigeniti Filii Dei fuit, et ipsam eamdem scientiam non intelligis. Dicit ergo: Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Ut Judaei nequaquam depravent quod intelligere recte non praevalent. Deus scientiarum, dicit, Dominus est, ut quod veraciter Dei esse comprobant, hominibus fallaciter non ascribant. Sed dum de verbis jactantiae Judaea reprehenditur, quia nullo timore compungitur, ei etiam de occultis perfidorum cordium motibus tormenta nuntiantur. Nam sequitur: Et ipsi praeparantur cogitationes. ( S1, 2, 3)