V. 3 :
qui tegis aquis superiora eius: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas
super pennas ventorum:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Proemium 1, Caput 3
Sed et primum non tam instituere quam obsecrare lectorem censui, ut
inanitate expositionis meae pondus sacrae historiae nequaquam penset,
quia divina eloquia ex mensura tractatorum nunquam aestimanda
sunt. Nam nec idcirco sunt vilipendenda, quia non subtiliter
considerantur; nec celsa et venerabilia ideo, quia facunde et subtiliter
exponuntur. Alia quippe virtus est quae apud saeculi
sapientes tanta habetur, quantum eam extollere possunt praeclara
ingenia. Sacra vero Scriptura, quia divinitus inspirata est,
tanto sublimius etiam praeclara hominum ingenia superat, quanto ipsi
praeclari homines Deo inferiores sunt, et nihil in illa spiritali
sublimitate conspiciunt, nisi quod eis ipsius divinae dignationis
bonitate revelatur. Nemo igitur in ejus scientia ita
perfectus est, ut proficere ultra non possit, quia inferior est omnis
profectus hominis, divinitatis altitudine eam inspirantis.
Unde et per Psalmistam de Domino dicitur:
Qui tegit in aquis superiora ejus
(
Ps, 103, 3). Si enim aquarum appellatione illae supernae
designantur profundae intelligentiae angelorum, dum sacri eloquii
altitudinem Deus in aquis tegere dicitur, constat nimirum quia homo
semper illa sit inferior cui solum ejus inferiora revelantur.
Hinc etiam per Moysen praecipitur ut agni residuum igne comburatur
(voir:
Ex, 12, 10)
, quia videlicet Scripturae sacrae, quae ad cognoscendum
Redemptorem sunt editae, pro sublimitatis suae dignitate venerandae tunc
etiam sunt cum non intelliguntur. Itaque etsi nihil pensatur
quod a me dicitur, nihilominus pensandum est quia haec sacra Scriptura,
quae a me indigne exponitur, ei cui omnipotens Deus secreta aperire
voluerit bona et sublimia multa dicit. Scriptura etenim sacra
tam mirabiliter ab omnipotente Deo condita est, ut etsi multipliciter
videatur exposita, non desunt tamen ei secreta quibus servet occulta,
quia fere nunquam sic exponitur, ut ei non plura remaneant quae quotidie
exponantur. Qua profecto ejus incomprehensibilitate
omnipotens Deus humanae mutabilitati magna dispensatione consuluit; nam,
ut vilescere nota non possit, sic mire disposita est, ut cognita
nesciatur, et eo legatur gratius, quo quotidie discitur; ac dum semper
recentia intimat, suavius oblectet.
Commentaires
Gregorius I (540-604)