Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 10 : Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Proemium 1, Caput 3
    • Sed et primum non tam instituere quam obsecrare lectorem censui, ut inanitate expositionis meae pondus sacrae historiae nequaquam penset, quia divina eloquia ex mensura tractatorum nunquam aestimanda sunt. Nam nec idcirco sunt vilipendenda, quia non subtiliter considerantur; nec celsa et venerabilia ideo, quia facunde et subtiliter exponuntur. Alia quippe virtus est quae apud saeculi sapientes tanta habetur, quantum eam extollere possunt praeclara ingenia. Sacra vero Scriptura, quia divinitus inspirata est, tanto sublimius etiam praeclara hominum ingenia superat, quanto ipsi praeclari homines Deo inferiores sunt, et nihil in illa spiritali sublimitate conspiciunt, nisi quod eis ipsius divinae dignationis bonitate revelatur. Nemo igitur in ejus scientia ita perfectus est, ut proficere ultra non possit, quia inferior est omnis profectus hominis, divinitatis altitudine eam inspirantis. Unde et per Psalmistam de Domino dicitur: Qui tegit in aquis superiora ejus ( Ps, 103, 3). Si enim aquarum appellatione illae supernae designantur profundae intelligentiae angelorum, dum sacri eloquii altitudinem Deus in aquis tegere dicitur, constat nimirum quia homo semper illa sit inferior cui solum ejus inferiora revelantur. Hinc etiam per Moysen praecipitur ut agni residuum igne comburatur (voir: Ex, 12, 10) , quia videlicet Scripturae sacrae, quae ad cognoscendum Redemptorem sunt editae, pro sublimitatis suae dignitate venerandae tunc etiam sunt cum non intelliguntur. Itaque etsi nihil pensatur quod a me dicitur, nihilominus pensandum est quia haec sacra Scriptura, quae a me indigne exponitur, ei cui omnipotens Deus secreta aperire voluerit bona et sublimia multa dicit. Scriptura etenim sacra tam mirabiliter ab omnipotente Deo condita est, ut etsi multipliciter videatur exposita, non desunt tamen ei secreta quibus servet occulta, quia fere nunquam sic exponitur, ut ei non plura remaneant quae quotidie exponantur. Qua profecto ejus incomprehensibilitate omnipotens Deus humanae mutabilitati magna dispensatione consuluit; nam, ut vilescere nota non possit, sic mire disposita est, ut cognita nesciatur, et eo legatur gratius, quo quotidie discitur; ac dum semper recentia intimat, suavius oblectet.