V. 9 :
Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput
cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Quid enim est immolare victimam, nisi verae fidei omnipotenti Deo
offerre confessionem? Et quid vasa in quibus immolando caro
coquitur, nisi fidelium mentes sunt? Quae dum Mediatorem Dei
et hominum hominem Christum Jesum esse verum summi Patris Unigenitum
credunt, nimirum in his caro coquitur quae Deo per devotionis intimae
obsequium immoletur. Quis puer sacerdotis est alius quam
perfidis Synagogae pastoribus per obsequium subjectus
populus? Qui apte puer dicitur, quia dum infirma legis ad
litteram tenere maluit, in virum perfectum crescere per Evangelium
recusavit. Quid vero est quod ad inferendos ciborum raptus
destinatur? Quid est iterum quod in illata violentia tenere
tridentem fuscinulam dicitur? Sed cibus electae animae
persona est Redemptoris. Qui profecto cibus in sacris vasis
coquitur, dum per calorem sancti Spiritus ad suavitatem refectionis in
electis mentibus praeparatur. Caro etenim coquitur, dum per
Spiritus sancti gratiam humanitatem Dominicam in divinitatis naturam
assumptam, et firmiter credimus, et efficaciter confitemur.
Unde et per Moysen Agni paschalis carnes comedendas insinuat, dicens:
Non comedetis ex eo crudum quid, aut coctum aqua
(
Ex, 12, 9)
. Crudum quippe ex eo manducare est, praeter Spiritus
sancti gratiam, Redemptorem nostrum purum hominem credere.
Aqua vero coquitur cum Redemptoris essentia per humanam sapientiam
ventilatur. Crudum ergo Judaei comedunt, aqua coctum
haeretici, quia illi ejus divinitatem negant, isti per humanam
sapientiam et divinitatis et humanitatis ejus sacramenta
evacuant. Puer itaque sacerdotis ad tollendum fidelium cibos
mittitur, quia Judaeorum populus, a fide Redemptoris expulsus, amorem
fidei ejus a corde fidelium auferre vehementer studuit. Qui
apte fuscinulam tridentem in manu habuisse perhibetur, quibus carnis
partem quam posset infigere eductam coqui prohiberet.
Fuscinula quippe in manu pueri illata sanctae Ecclesiae Judaici populi
persecutio est. Et quia blandimentis, poenis atque terroribus
nocere fidelibus tentavit, tres utique fuscinula dentes
habuit. Bene autem dicitur quia quod levabat fuscinula
tollebat puer sacerdotibus, quia magna epulatio iniquorum praelatorum
erat, si eum blandientium sive furentium satellitum turba subverteret,
quem in fidei nostrae sublimitate stare per confessionem
cognovissent. Sequitur:
Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo,
etiam antequam adolerent adipem
(
S1, 2, 14 et
S1, 2, 15).
Commentaires
Gregorius I (540-604)