V. 26 :
Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Qui sunt habitatores Jabes, id est exsiccatae, nisi qui castigationem
extenuatae carnis in longo habent usu virtutis? Nam plerique
resistere gulae incipiunt, sed dum fatigari abstinentiae labore
inchoant, ad usum se consuetae gulositatis inclinant. Velut
enim urbem Jabes ingredi et effici ejus cives appetunt, sed dum
exsiccatae et esurientis carnis cruciatum non perferunt, fieri ejus
habitatores nequaquam possunt. Jabes ergo inhabitant, qui
attenuationem corporis per vigorem mentis in jus habent possessionis, et
velut exsiccatae muris ambiuntur, dum per id quod corpus extenuant ab
ignitis luxuriae jaculis proteguntur. Qui cum validissimis
insurgentibus gulae stimulis fatigantur, septem diebus inducias
expetunt, in quibus si auxilia desunt, ad Naas egrediantur.
Sed hoc Ammonitarum bellum melius exponimus, si in eo deprehensae carnis
infirmitatem intucamur et sagacitatem eruditae mentis. Hanc
quoque clarius videmus, si quod contrarium est, in stultis infirmis
subtilius attendamus. Nam quidam intra sanctam Ecclesiam
devoti per desiderium sunt, sed consueta vitiorum debilitate
remissi. Possunt quidem bona proponere, sed quia exsequi quod
proponunt nequeunt, et a praesenti concupiscentia superantur, et bonum
quod in praesenti deserunt in vicino tempore se recuperare posse
confidunt. Saepe quidem jejunare disponunt, sed cum consueta
gula vincuntur, eo die manducandum judicant, in futuros
jejunandum. Cumque gulae feritas semper eis praesens sit,
praesens et desiderium futurae bonitatis, hoc serpentis fraude agitur,
ut bonum quod proponitur non inveniatur. Cras enim quod
semper promittitur nunquam reperitur. Sed quia hoc ab illis
agitur quorum mens debilis est, caro fortis, videamus qualiter serpenti
illudant illi quorum mens fortis est, caro autem infirma. Nam
de eodem serpente Psalmista ad Dominum dicit:
Draco iste, quem formasti, ad illudendum.
(
Ps, 103, 26) [mauvais référencement: Ps, 103, 27]
Nunquam enim convenientius vincitur quam cum ejus
versutia pia fraude superatur. Unde et sapientiae suae
astutiam beato Job Redemptor improperans, ait:
In oculis, quasi hamo, capies eum.
(
Jb, 40, 10) In oculis quippe, quasi hamo serpentem cepit qui ei
carnem exhibuit, divinitatem celavit; et dum cepit ille quod appetiit,
eo tentus, et peremptus est, quod non vidit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)