V. 10 :
Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Qui enim Bethsamitae rectius possunt intelligi quam hi qui perfecti jam
viri sunt in sublimitate contemplationis? Nam velut de domo
solis sunt, qui, contemptis terrenis omnibus, veri luminis splendoribus
illustrantur. De domo quidem solis sunt, qui, jam omni mundo
sepulti, ad videndam Conditoris sui claritatem flamma mirae dilectionis
inardescunt. Qui ad civitatem suam duobus modis ascendunt:
qui ad supernae patriae claritatem, et nunc per contemplationem, et in
fine per veritatem gloriae perducuntur, nunc ad domum solis contemplando
evolant; sed quod nunc mentis puritate aspiciunt, tunc per praesentem
laetitiam aeternae retributionis veritatem apprehendunt.
Bethsames ergo arca Dei perducitur, cum mens electa, aut per
contemplationis altitudinem, aut per assumptionem retributionis, ad
aeterna gaudia sublimatur. Qui ergo aeternum illum, et
ineffabilem arcae situm scire non possumus, ea, quae de isto, quem
novimus, dicuntur, audiamus. Quid est ergo, quod Bethsamitae
metunt triticum in valle, nisi quia contemplativae vitae dediti,
delicias internae refectionis colligunt in virtute
humilitatis? Vallis quippe in sacro eloquio aestimationem
designat humilium, Psalmista testante, qui de Domino loquens, ait:
Qui emittis fontes in convallibus
(
Ps, 103, 10)
. Nam infusionem supernae gratiae mentibus infundit
dispositis per humilitatem. Bethsamitae ergo in valle
triticum metunt: quia contemplationi vacantes, dum pro humilitatis
merito clarius superna conspiciunt, ad suaviorem refectionem mentium
ligant manipulos gaudiorum. Nam triticeus panis, sicut
aspectu candidior, ita et sapore delectabilior est.
Commentaires
Gregorius I (540-604)