V. 18 :
et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 9
Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem, et Baalath, et
Palmiram in terra solitudinis.
Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et qui erant absque muro
munivit,
(
R3, 9, 17,
R3, 9, 18 et
R3, 9, 19) etc. Urbes vero quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est Mello, et
murum Jerusalem,Heser Mageddo, et Gazer, Bethoron, Baalath, et Palmiram, sanctae
Ecclesiae decoremsignificant: quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem
et
sempiternamlaetitiam sibi praeparavit. Interpretetur autem Mello
adimpletio: Hezer, separatus, vel sanctificatus. Mageddo,
coenaculum ejus: Gazer, praescisio vel divisio: Bethoron,
domus montium, etBaalath, ascendens interpretatur.
Sancta ergo Ecclesia, ipsa civitas Dei vivi est, ubi impletur quotidie
Deivoluntas. Haec superato omni errore infidelium sanctificata est in fide
et bonisoperibus. Ibi refectio virtutum est, haec discernit mundum ab
immundo, virtutes avitiis. Et domus est montium, id est habitatio
sanctorum. Et fructus justitiae sicut palma florens,
ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deus deorum in Sion.
(
Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83]
Omnes vicos qui ad se pertinebant et qui erant absque muro munivit
Salomon,
(
R3, 9, 19) quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munivit,
uthostibus spiritalibus insuperabiles semper existerent.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 9
Aedificavit ergo Salomon Gaser, et Bethoron
inferiorem, et Baalath et Palmiram in terra solitudinis, et
omnes vicos qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro,
munivit
(
R3, 9, 17,
R3, 9, 18 et
R3, 9, 19), etc. Urbes vero, quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est,
Mello et murum Jerusalem, Ezer, Mageddo, et Gaser, Bethoron, Baalath, et
Palmiram, sanctae Ecclesiae decorem significant, quam verus Salomon in
jucunditate regni sui ad laudem et sempiternam laetitiam sibi
praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio;
Ezer, separatus, vel sanctificatus; Mageddo,
coenaculum ejus; Gazer, praecisio, vel
divisio; Bethoron, domus montium; et Baalath
ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia
ipsa
civitas Dei vivi
(
He, 12) est, ubi impletur quotidie Dei voluntas. Haec separata
ab omni errore infidelium, sanctificata est in fide et bonis operibus.
Ibi refectio virtutum est; haec discernit mundum ab immundo,
virtutes a vitiis; et domus est montium, id est, habitatio sanctorum, et
fructus justitiae, sicut palma, florens
ascendit de virtute in virtutem, ut videatur Deus deorum in
Sion
(
Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83]. Omnes vicos, qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro,
munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae
protectione ita munivit, ut hostibus spiritalibus insuperabiles semper
existerent
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)