Liber Tertius Regum

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 25 : Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 9
    • Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibusper annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino. ( R3, 9, 25) Offert quoque pacificus noster tribus vicibus per annos singulos holocaustaDomino in membris, cum per sanctae Trinitatis fidem hostiam acceptabilem exhibetDeo. Offert enim unusquisque fidelis holocausta Domino, cum corpus suum castigandomacerat, et tota desideria carnis igne Spiritus sancti consumere festinat. Offert pacificas hostias cum bonorum operum munus exhibet. Offert victimas, cum vota labiorum suorum in laudem Domini expendit. Et haec omnia super altare quod aedificaverat Domino offerre debet, quia in aracordis ubi decet ignem divinum semper ardere, hoc est flammam charitatissemperfervere, quidquid in abstinentia, quidquid in bona operatione, quidquid ingratiarum actione, elaborat, justum est, ut totum suavitate Spiritus sancti offeratDeo. Sicque adolebit thymiama coram Domino, quando orationem puram in cordis secretopraeparat Deo, et ea quae sunt Deo digna et placita postulat. Caeterum qui transitoria poscit, et quae ad luxum saeculi pertinent, non coramDomino adolere thymiama dicitur, quia non in pura conscientia orare comprobatur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 9
    • Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino: et adolebat thymiama coram Domino, ( R3, 9, 25) etc. Offert quoque Pacificus noster tribus vicibus per annos singulos holocausta Domino, cum in membris suis per sanctae Trinitatis fidem hostiam acceptabilem ( Rm, 12) exhibet Deo. Offert enim unusquisque fidelis holocausta Domino, cum corpus castigando macerat, et tota desideria carnis igne Spiritus sancti consumere festinat. Offert pacificas hostias, cum bonorum operum munus exhibet. Offert victimas, cum vota labiorum suorum in laude Domini expendit. Et haec omnia super altare quod aedificaverat Domino offerre debet, quia in ara cordis, ubi decet ignem divinum semper ardere, hoc est, flammam charitatis semper fervere, quidquid in abstinentia, quidquid in bona operatione, quidquid in gratiarum actione elaborat, justum est ut totum in suavitate Spiritus sancti offerat Deo. Sicque adolebit thymiama coram Domino, quando orationem puram in cordis secreto praeparat Deo, et ea quae sunt digna et Deo placita postulat. Caeterum qui transitoria poscit, et quae ad luxum saeculi pertinent, non coram Domino adolere thymiama dicitur, quia non in pura conscientia orare comprobatur.