Liber Tertius Regum

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 26 : Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumaeae.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 9
    • Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Haylam in littore maris Rubri in terra Idumea. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos, et gnaros maris, cum servis Salomonis. Qui cum venissent in Ophir,sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem. ( R3, 9, 26, R3, 9, 27 et R3, 9, 28) Asiongaber fertur esse insula haud procul ab Hayla in Rubro mari, ubi classisJosaphat vi tempestatis attrita est. Ophir autem nomen provinciae ex Ophir uno de posteris Eber nominatam, ex cujusstirpe veniens a fluvio Cophne, usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieriam,habitasse referuntur, ut Josephus narrat. Classis itaque quam fecit Salomon in Asiongaber, quae festinantes, aut fortes, sive viriliter interpretatur, non aliam esse puto quamEcclesiam fidelium, quae in mari istius mundi posita studium impendit thesaurossapientiae et scientiae, opesque virtutum acquirere, ubi sunt servi Hiram nauticietgnari maris cum servis Salomonis, dum gentiles saeculari sapientia eruditi, cum hisqui in lege Moysi periti sunt in unitate fidei sociantur. Hos ergo Salomon noster in Ophir, quae interpretatur infirmans, mittit,ut sumptum inde aurum ad se deferant, cum in utilitate litterae sensum pretiosum habetquaerere. Et sic accepta summa quadringentorum viginti talentorum auri ad regem deferunt,cum sensum pretiosum historiae allegorice et tropologice exponunt, atque anagogen induobus Testamentis inveniunt, et eum sapientiae et consilio divino ascribentestribuunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 9
    • Classem quoque fecit Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri in terra Idumaea. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis. Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem ( R3, 9, 26, R3, 9, 27 et R3, 9, 28). (voir: Hier, sl) Asiongaber fertur esse insula, haud procul ab Aila in Rubro mari, ubi classis Josaphat hujus tempestatis attrita est. Ophir autem nomen est provinciae, ex Ophir, uno de posteris Eber, nominata, de cujus stirpe venientes, a fluvio Rosnae, usque ad regionem Judae, quae vocatur Hieria, habitasse referuntur, ut Josephus narrat. Classem itaque, quam fecit Salomon in Asiongaber (quae, festinantes, aut fortes, sive viriliter interpretatur) non aliam esse puto, quam Ecclesiam fidelium, quae in mari istius mundi posita, studium impendit thesauros sapientiae et scientiae, opesque virtutum acquirere. Ibi sunt servi Hiram, viri nautici et gnari maris cum servis Salomonis; dum gentiles saeculari sapientia eruditi cum his qui in lege Moysis periti sunt in unitate fidei sociantur. Hos ergo Salomon noster in Ophir (quae interpretatur infirmans) mittit ut sumptum inde aurum ad se deferant, cum in vilitate litterae sensum pretiosum jubet quaerere. Et sic acceptam summam quadringentorum viginti talentorum auri ad regem deferunt, cum sensum pretiosum historiae, allegoriae, tropologiae, atque anagogen in duobus testamentis, inveniunt, et eum sapientiae et consilio divino adscribentes tribuunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Post perfectum omne opus domus Domini et longam orationem Salomonis (voir: R3, 9, 3) , et divina ad eum oracula facta inter caetera refert Scriptura (voir: R3, 9, 11 et R3, 9, 26) quod classem navium fecerit rex Salomon in Asyongaber. Asyongaber portus est maris Rubri (voir: Nb, 33, 35) et fuit tricesima prima mansio filiorum Israel, quando profecti sunt de Aegypto: ipso etiam loco post (voir: R3, 22, 49) classis Josaphat, ut Scriptura testatur, vi tempestatis attrita est. Classis sunt navigia maris: classis etiam dicta navium multitudo.