V. 27 :
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis
Salomonis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 9
Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Haylam in
littore maris Rubri in terra Idumea.
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos, et gnaros maris,
cum servis Salomonis.
Qui cum venissent in Ophir,sumptum inde aurum quadringentorum viginti
talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
(
R3, 9, 26,
R3, 9, 27 et
R3, 9, 28) Asiongaber fertur esse insula haud procul ab Hayla in Rubro mari, ubi
classisJosaphat vi tempestatis attrita est. Ophir autem nomen provinciae ex
Ophir uno de posteris Eber nominatam, ex cujusstirpe veniens a fluvio Cophne, usque
ad
regionem Indiae, quae vocatur Hieriam,habitasse referuntur, ut Josephus
narrat. Classis itaque quam fecit Salomon in Asiongaber, quae
festinantes, aut fortes, sive viriliter interpretatur,
non aliam esse puto quamEcclesiam fidelium, quae in mari istius mundi posita studium
impendit thesaurossapientiae et scientiae, opesque virtutum acquirere, ubi sunt servi
Hiram nauticietgnari maris cum servis Salomonis, dum gentiles saeculari sapientia
eruditi, cum hisqui in lege Moysi periti sunt in unitate fidei sociantur.
Hos ergo Salomon noster in Ophir, quae interpretatur infirmans, mittit,ut
sumptum inde aurum ad se deferant, cum in utilitate litterae sensum pretiosum
habetquaerere. Et sic accepta summa quadringentorum viginti talentorum auri
ad regem deferunt,cum sensum pretiosum historiae allegorice et tropologice exponunt,
atque anagogen induobus Testamentis inveniunt, et eum sapientiae et consilio divino
ascribentestribuunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 9
Classem quoque fecit Salomon in Asiongaber, quae
est juxta Ailath in littore maris Rubri in terra Idumaea.
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros
nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis.
Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem
Salomonem
(
R3, 9, 26,
R3, 9, 27 et
R3, 9, 28).
(voir:
Hier, sl)
Asiongaber fertur esse insula, haud procul ab Aila in Rubro mari,
ubi classis Josaphat hujus tempestatis attrita est. Ophir
autem nomen est provinciae, ex Ophir, uno de posteris Eber, nominata, de
cujus stirpe venientes, a fluvio Rosnae, usque ad regionem Judae, quae
vocatur Hieria, habitasse referuntur, ut Josephus narrat.
Classem itaque, quam fecit Salomon in Asiongaber (quae,
festinantes, aut fortes, sive viriliter
interpretatur) non aliam esse puto, quam Ecclesiam fidelium, quae in
mari istius mundi posita, studium impendit thesauros sapientiae et
scientiae, opesque virtutum acquirere. Ibi sunt servi Hiram,
viri nautici et gnari maris cum servis Salomonis; dum gentiles saeculari
sapientia eruditi cum his qui in lege Moysis periti sunt in unitate
fidei sociantur. Hos ergo Salomon noster in Ophir (quae
interpretatur infirmans) mittit ut sumptum inde aurum ad se deferant,
cum in vilitate litterae sensum pretiosum jubet quaerere. Et
sic acceptam summam quadringentorum viginti talentorum auri ad regem
deferunt, cum sensum pretiosum historiae, allegoriae, tropologiae, atque
anagogen in duobus testamentis, inveniunt, et eum sapientiae et consilio
divino adscribentes tribuunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
(voir:
R3, 9, 27 et
R3, 9, 28)
Post haec iterum refert Scriptura, quod venerint servi Hiram cum servis Salomonis
in
eisdem navibus in Ophir, sumptumque inde aurum quadringentorum viginti talentorum
detulerunt
ad regem Salomonem in Jerusalem. Ophir, unde, sicut jam diximus, aurum afferebatur
Salomoni,
fuit unus de posteris
(voir:
Gn, 10, 25 et
Gn, 10, 29)
Heber nomine Ophir, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophenae usque ad regionem
Indiae, quae vocatur Hieria, eos habitasse refert Josephus, a quo et regio ipsa tale
vocabulum
est consecuta. Unde septuaginta interpretes derivato vocabulo non Ophir, sed Ophira
transtulerunt.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis