V. 3 :
Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam
deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam aedificasti, ut ponerem nomen
meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Post perfectum omne opus domus Domini et longam orationem Salomonis
(voir:
R3, 9, 3)
, et divina ad eum oracula facta inter caetera refert Scriptura
(voir:
R3, 9, 11 et
R3, 9, 26)
quod classem navium fecerit rex Salomon in Asyongaber. Asyongaber portus est maris
Rubri
(voir:
Nb, 33, 35)
et fuit tricesima prima mansio filiorum Israel, quando profecti sunt de Aegypto:
ipso
etiam loco post
(voir:
R3, 22, 49)
classis Josaphat, ut Scriptura testatur, vi tempestatis attrita est. Classis sunt
navigia maris: classis etiam dicta navium multitudo.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis