Liber Tertius Regum

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 21 : horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 9
    • Universum populum qui remanserat de Amorrhaeis,et de Hethaeis, et Pheresaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel; horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non poterant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri ejus, et principes et duces et praefecti curruum, ( R3, 9, 20, R3, 9, 21 et R3, 9, 22) et reliqua. Universum populum qui non fuerat de filiis Israel, fecit pacificus nostertributarios, cum eos qui non sunt in filiorum numero, sed in servili conditionepositi, in potestate sua continet, et singulis utitur ad proprium servitium. Sive enim Judaei, sive gentiles, sive haeretici, in ejus dominatione consistunt,quia ipse universorum dominator est, et eis utiturad suam utilitatem, in cujusvoluntatem universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati ejus. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cumin praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis solatia praebent. De filiis autem Israel, hoc est qui non ancillae filii sunt, sed liberae, quosipse Filius Dei sanguine suo liberavit, non constituit Salomon noster servirequempiam: quia neminem cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias veteris legistemporibus Novi Testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra spiritalesnequitias scuto fidei, et gladio spiritus dimicent, et ministros; suos fieri, hoc estspiritale obsequium in bonis operibus sibi praebere;et principes et duces scilicet, utbene sibi principentur, et carnis lasciviam doment, sive ut subditos sibi bene regant,et in semita justitiae duCant. Quod autem sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 9
    • Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis, et de Cethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel, horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non poterant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri ejus, et principes, et duces ( R3, 9, 20, R3, 9, 21 et R3, 9, 22). Universum populum, qui non fuerunt de filiis Israel, fecit Pacificus noster tributarios, cum eos, qui non sunt in filiorum numero, sed in servili conditione positi, in potestate sua continet, et singulis utitur ad proprium servitium. Sive enim Judaei, sive gentiles, sive haeretici, ejus dominatione consistunt, quia ipse universorum dominator est, et eis utitur ad suam voluntatem. In cujus voluntate universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati ejus. Tales licet in multis adversantur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis solatia praebent (voir: Ac, 15) . De filiis autem Israel, hoc est, qui non ancillae filii sunt, sed liberi, quos ipse Filius Dei sanguine suo liberavit (voir: Ga, 4) , non constituit Salomon noster servire quemquam, quia neminem cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus novi testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra spiritales nequitias scuto fidei et gladio spiritus dimicent (voir: Ep, 6) ; et ministros suos fieri, hoc est, spiritale obsequium in bonis operibus sibi praebere (voir: Rm, 6, Rm, 7 et Rm, 8) ; et principes et judices, scilicet ut bene sibi principentur, et carnis lasciviam doment (voir: Ga, 5) ; sive ut subditos sibi bene regant et in semita justitiae ducant. Quod autem sequitur: Erant principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant ( R3, 9, 23), quid significat, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, et semetipsos et alios bene regere possunt? Quinquagesimo ergo die post pascha et in veteri testamento lex in Sina tributa est (voir: Ex, 20) , et in novo super apostolos et eos qui cum ipsis erant, Spiritus paraclitus venit (voir: Ac, 2) .