V. 12 :
Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non
placuerunt ei.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 9
Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.
Egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et
non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et
appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc.
(
R3, 9, 11,
R3, 9, 12 et
R3, 9, 13) De hoc Josephus narrat: Multum aurum et argentum Tyri rex adaedificiumcontulit,
insuper et ligna cedrina, et cypressina, quem Salomon quoquemagnis compensationibus
redonavit, mittensque ei per annos singulos triticum, vinum etoleum, quibus maxime
rebus (eo quod habitaret in insula sicut praediximus)indigebat. Ad haec
autem et civitates Galilaeae regionis, viginti numero, non procul a Tyropositas
condonavit. Quas dum circuisset atque considerasset, displicuissetque ei
donum, mittens adSalomonem, dixit se civitatibus non egere, et ex tunc hae appellatae
sunt terraGabalon. Etenim interpretatum lingua Phoenicia,
displicere significat. Sed Chabul quasi germen
interpretatur, ut in libro Hebraeorum nominuminvenimus. Quomodo autem hoc
nomen displicere significet,non invenimus, nisi forteper ironiam dictum sit
quasi germen, cum plenitudinem fructuum non afferret.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 9
Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra
Galilaeae. Egressusque est Hiram de Tyro, ut
videret oppida quae dederat ei Salomon; et non placuerunt
ei, et ait: Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi,
frater? Et appellavit eas, terra Chabul usque in diem
hanc
(
R3, 9, 11,
R3, 9, 12 et
R3, 9, 13), etc.
(Ex Josepho.) De hoc Josephus ita narrat: « Multum aurum et
argentum Tyri rex ad aedificium contulit, insuper et ligna cedrina et
cypressina, quem Salomon quoque magnis compensationibus redonavit,
mittens ei per annos singulos triticum, vinum et oleum, quibus maxime
rebus, eo quod habitaret in insula, sicut praediximus, indigebat.
Ad haec autem et civitates Galilaeae regionis, viginti
numero, non procul a Tyro positas condonavit. Quas dum
circuisset atque considerasset, displicuissetque ei donum, mittens ad
Salomonem, dixit se civitatibus non egere; et ex tunc hae appellatae
sunt terra Gabalon; etenim interpretatum lingua phoenicia,
displicere, significat. » Sed chabul, quasi
germen, interpretatum in libro Hebraeorum nominum invenimus.
Quomodo autem hoc nomen displicere significet, non
invenimus, nisi forte per ironiam dictum sit, quasi germen, cum
plenitudinem fructuum non afferret.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae, quae cum non placuissent ei,
appellavit ea, terram Cabul usque in diem hanc. Quid est hoc ? Scire volo.
(voir:
R3, 9, 11,
R3, 9, 12 et
R3, 9, 13)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis