V. 23 :
Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta,
qui habebant subiectum populum, et statutis operibus imperabant.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 9
Erant principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti
quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus
imperabant.
(
R3, 9, 23) Quid significat, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini
scientiamhabere merentur, et semetipsos et alios bene regere possunt.
Quinquagesimo ergo die post pascha in Veteri Testamento, lex in monte Sina
tributaest. Et in Novo super apostolos, et eos qui cum ipsis erant,
Spiritus paracletusvenit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 9
Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis,
et de Cethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui
non sunt de filiis Israel, horum filios, qui remanserant in
terra, quos scilicet non poterant filii Israel exterminare,
fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. De
filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam,
sed erant viri bellatores et ministri ejus, et principes, et
duces
(
R3, 9, 20,
R3, 9, 21 et
R3, 9, 22). Universum populum, qui non fuerunt de filiis Israel, fecit
Pacificus noster tributarios, cum eos, qui non sunt in filiorum numero,
sed in servili conditione positi, in potestate sua continet, et singulis
utitur ad proprium servitium. Sive enim Judaei, sive
gentiles, sive haeretici, ejus dominatione consistunt, quia ipse
universorum dominator est, et eis utitur ad suam voluntatem.
In cujus voluntate universa sunt posita, et non est qui
possit resistere voluntati ejus. Tales licet in multis
adversantur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in
praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis solatia praebent
(voir:
Ac, 15)
. De filiis autem Israel, hoc est, qui non ancillae
filii sunt, sed liberi, quos ipse Filius Dei sanguine suo liberavit
(voir:
Ga, 4)
, non constituit Salomon noster servire quemquam, quia neminem
cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus
novi testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra
spiritales nequitias scuto fidei et gladio spiritus dimicent
(voir:
Ep, 6)
; et ministros suos fieri, hoc est, spiritale obsequium in bonis
operibus sibi praebere
(voir:
Rm, 6,
Rm, 7 et
Rm, 8)
; et principes et judices, scilicet ut bene sibi principentur, et
carnis lasciviam doment
(voir:
Ga, 5)
; sive ut subditos sibi bene regant et in semita justitiae ducant.
Quod autem sequitur:
Erant principes super omnia opera Salomonis praepositi
quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et
statutis operibus imperabant
(
R3, 9, 23), quid significat, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis
Domini scientiam habere merentur, et semetipsos et alios bene regere
possunt? Quinquagesimo ergo die post pascha et in veteri testamento lex
in Sina tributa est
(voir:
Ex, 20)
, et in novo super apostolos et eos qui cum ipsis erant, Spiritus
paraclitus venit
(voir:
Ac, 2)
.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)