Liber Tertius Regum

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 13 : Et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 9
    • Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. Egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. ( R3, 9, 11, R3, 9, 12 et R3, 9, 13) De hoc Josephus narrat: Multum aurum et argentum Tyri rex adaedificiumcontulit, insuper et ligna cedrina, et cypressina, quem Salomon quoquemagnis compensationibus redonavit, mittensque ei per annos singulos triticum, vinum etoleum, quibus maxime rebus (eo quod habitaret in insula sicut praediximus)indigebat. Ad haec autem et civitates Galilaeae regionis, viginti numero, non procul a Tyropositas condonavit. Quas dum circuisset atque considerasset, displicuissetque ei donum, mittens adSalomonem, dixit se civitatibus non egere, et ex tunc hae appellatae sunt terraGabalon. Etenim interpretatum lingua Phoenicia, displicere significat. Sed Chabul quasi germen interpretatur, ut in libro Hebraeorum nominuminvenimus. Quomodo autem hoc nomen displicere significet,non invenimus, nisi forteper ironiam dictum sit quasi germen, cum plenitudinem fructuum non afferret.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 9
    • Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. Egressusque est Hiram de Tyro, ut videret oppida quae dederat ei Salomon; et non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas, terra Chabul usque in diem hanc ( R3, 9, 11, R3, 9, 12 et R3, 9, 13), etc. (Ex Josepho.) De hoc Josephus ita narrat: « Multum aurum et argentum Tyri rex ad aedificium contulit, insuper et ligna cedrina et cypressina, quem Salomon quoque magnis compensationibus redonavit, mittens ei per annos singulos triticum, vinum et oleum, quibus maxime rebus, eo quod habitaret in insula, sicut praediximus, indigebat. Ad haec autem et civitates Galilaeae regionis, viginti numero, non procul a Tyro positas condonavit. Quas dum circuisset atque considerasset, displicuissetque ei donum, mittens ad Salomonem, dixit se civitatibus non egere; et ex tunc hae appellatae sunt terra Gabalon; etenim interpretatum lingua phoenicia, displicere, significat. » Sed chabul, quasi germen, interpretatum in libro Hebraeorum nominum invenimus. Quomodo autem hoc nomen displicere significet, non invenimus, nisi forte per ironiam dictum sit, quasi germen, cum plenitudinem fructuum non afferret.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Appellavit eas terram Chabul, ( R3, 9, 13) id est paludosam vel palustrem propter vilitatem muneris.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae, quae cum non placuissent ei, appellavit ea, terram Cabul usque in diem hanc. Quid est hoc ? Scire volo. (voir: R3, 9, 11, R3, 9, 12 et R3, 9, 13)