V. 25 :
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa
sit terra: et nomen fratris eius Iectan.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
(voir:
R3, 9, 27 et
R3, 9, 28)
Post haec iterum refert Scriptura, quod venerint servi Hiram cum servis Salomonis
in
eisdem navibus in Ophir, sumptumque inde aurum quadringentorum viginti talentorum
detulerunt
ad regem Salomonem in Jerusalem. Ophir, unde, sicut jam diximus, aurum afferebatur
Salomoni,
fuit unus de posteris
(voir:
Gn, 10, 25 et
Gn, 10, 29)
Heber nomine Ophir, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophenae usque ad regionem
Indiae, quae vocatur Hieria, eos habitasse refert Josephus, a quo et regio ipsa tale
vocabulum
est consecuta. Unde septuaginta interpretes derivato vocabulo non Ophir, sed Ophira
transtulerunt.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis