Evangelium Secundum Matthaeum

Caput 5

v. 1 :Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,

v. 2 :et aperiens os suum docebat eos dicens:

v. 3 :Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.

v. 4 :Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.

v. 5 :Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.

v. 6 :Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.

v. 7 :Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.

v. 8 :Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

v. 9 :Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.

v. 10 :Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.

v. 11 :Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:

v. 12 :gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

v. 13 :Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

v. 14 :Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,

v. 15 :neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.

v. 16 :Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.

v. 17 :Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.

v. 18 :Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.

v. 19 :Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

v. 20 :Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.

v. 21 :Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.

v. 22 :Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis.

v. 23 :Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:

v. 24 :relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.

v. 25 :Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.

v. 26 :Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

v. 27 :Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.

v. 28 :Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

v. 29 :Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

v. 30 :Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

v. 31 :Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.

v. 32 :Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat.

v. 33 :Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.

v. 34 :Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est:

v. 35 :neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:

v. 36 :neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.

v. 37 :Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.

v. 38 :Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.

v. 39 :Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram:

v. 40 :et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:

v. 41 :et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.

v. 42 :Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.

v. 43 :Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

v. 44 :Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:

v. 45 :ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos.

v. 46 :Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?

v. 47 :Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?

v. 48 :Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.