V. 3 :
Desiderium cordis eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti
eum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 10
Rex autem Salomon dedit reginae omnia quae voluit et petivit ab eo, exceptis
his quae ultro obtulerat ei munere regio,
(
R3, 10, 13) id est quia pacificus noster,verae reginae, Ecclesiae videlicet suae, omniaquae
petit, dabit. De quo scriptum est:
Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non
fraudasti eam.
(
Ps, 20, 3) [mauvais référencement: Ps, 20] Et in Evangelio ipse dicit:
Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
(
Jn, 16, 23) [mauvais référencement: Jn, 14] Non solum autem ea quae petimus, imo etiam illa quae humana fragilitas,
autnescit aut non praesumit petere, gratuito munere largitur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
Beati viri tui et beati servi tui, qui stant
coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit
Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti, et posuit te
super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in
sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et
justitiam
(
R3, 10, 8 et
R3, 10, 9). His quoque similia et Psalmista, et desiderio regni coelestis
exardescens, ex persona sanctorum protulit, dicens:
Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum!
concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: cor meum et
caro mea exsultaverunt in Deum vivum
(
Ps, 83, 2) [mauvais référencement: Ps, 83]. Et paulo post:
Beati
, ait,
qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi
laudabunt te
(
Ps, 83, 5) [mauvais référencement: Ps, 83]. Illi ergo beati et vere beati sunt, quorum rex est Christus; et
qui aeterna visione ejus perfrui merentur, et gloriam ejus, quam habet
cum Patre et Spiritu sancto, conspicere, et sapientiam, per quam ipse
mundis corde dignatur se ostendere
(voir:
Mt, 5)
, perpetualiter percipere laetentur. Sicque probabunt
verum esse hoc quod scriptum est:
Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se
(
Es, 44 et
1Co, 2).
Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et
petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere
regio
(
R3, 10). Quia Pacificus noster verae reginae, Ecclesiae videlicet suae,
omnia quae petit dabit, de quo scriptum est:
Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum
ejus non fraudasti eum
(
Ps, 20, 3) [mauvais référencement: Ps, 20]. Et in Evangelio ipse dicit:
Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit
vobis
(
Jn, 15, 16) [mauvais référencement: Jn, 15]. Non solum autem ea, quae petimus, imo etiam illa, quae humana
fragilitas aut nescit, aut praesumit petere, gratuito munere
largitur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)