Evangelium Secundum Lucam

Caput 23

v. 1 :Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.

v. 2 :Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse.

v. 3 :Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.

v. 4 :Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine.

v. 5 :At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc.

v. 6 :Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.

v. 7 :Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus.

v. 8 :Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

v. 9 :Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

v. 10 :Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.

v. 11 :Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

v. 12 :Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.

v. 13 :Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

v. 14 :dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.

v. 15 :Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.

v. 16 :Emendatum ergo illum dimittam.

v. 17 :Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

v. 18 :Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:

v. 19 :qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

v. 20 :Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Iesum.

v. 21 :At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.

v. 22 :Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.

v. 23 :At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

v. 24 :Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum.

v. 25 :Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Iesum vero tradidit voluntati eorum.

v. 26 :Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

v. 27 :Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.

v. 28 :Conversus autem ad illas Iesus, dixit: Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

v. 29 :Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.

v. 30 :Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.

v. 31 :Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?

v. 32 :Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

v. 33 :Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

v. 34 :Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes.

v. 35 :Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

v. 36 :Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

v. 37 :et dicentes: Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac.

v. 38 :Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Iudaeorum.

v. 39 :Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.

v. 40 :Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

v. 41 :Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.

v. 42 :Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

v. 43 :Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.

v. 44 :Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.

v. 45 :Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

v. 46 :Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.

v. 47 :Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat.

v. 48 :Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

v. 49 :Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.

v. 50 :Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus:

v. 51 :hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathaea civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei:

v. 52 :hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu:

v. 53 :et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

v. 54 :Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

v. 55 :Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius.

v. 56 :Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.