Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 21 : et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 23
    • Venit autem Gad ad David, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Jebusaei. Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. Conspiciensque Areuna,animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est, ut veniat Dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. Et ait Areuna ad David, ( S2, 24, 18, S2, 24, 19, S2, 24, 20, S2, 24, 21 et S2, 24, 22) etc. Areuna namque interpretatur arca, et Ornan Latine resonat lumen nobis. Bene ergo cum Deum pro offenso quo peccavit placare vellet, altarejubetur in area Areuna vel Ornan construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliterdivinitas ab homine placari non potest, nisi in arca cordis, per lumen rectae fidei etverae dilectionis, altare illi devotae humilitatis constituat, in quo sacrificium piaeconfessionis ac laudis Deo acceptabileofferat. Quod recte per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex personaDomini: Sacrificium laudis honorificabit me. ( Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et iterum: Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]