Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 15 : Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 183. 184. :

    Trina dies agitur, cum morti septuaginta

    Millia de populo dat manus angelica.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 23
    • Immisitque Deus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque Bersabee, septuaginta millia virorum. ( S2, 24, 15) Et hoc qualiter gestum sit, Josephus refert verbis plurimis dicens: Prophetisitaque declarantibus David quod ei Deus irasceretur, supplicare coepit eumque rogare,ut propitiusesset, et veniam peccati concederet. Tunc ergo Gad prophetam misit ad eum Deus, tres supplicii conditiones portantem,ut earum quam probaret, eligeret, utrum vellet famem in provincia generari septemannis, aut tribus mensibus pugnando vinceretur hostibus, aut certe morbus et languoraccideret tribus diebus Hebraeis. Cumque ille esset in anxietate et vehementer animo confusus, et propheta dicerethoc omnimodo imminere, et responsum velociter exigeret, ut electam ab eo conditionemrenuntiaret Deo, cogitans rex, quia si famem eligeret, contra alios hoc facerevideretur, quando ipse quidem habens multa frumenta, non pateretur inopiam, reliquisvero esset angustia; item si eligeret triummensium victoriam hostium, ipse quidemhabens circa se viros fortissimos et custodes, nihil omnino metueret, neci vero ejusexercitus subjaceret; inter haec autem communem potius passionem et regum etsubjectorum elegit, in qua timor omnibus est aequalis, dicens: Quia multo melius inmanus Dei, quam in hostium manus incidere. Haec audiens propheta renuntiabat Deo: qui morbum et interitum misit in exercitumHebraeorum. Moriebantur enim (ut idem historiographus ait) non uno modo, ut facile languorpotuisset agnosci, facile peribant. Alius enim super alium moriebatur. Alii super mortuos quos sepeliebant, ipsi quoque moriebantur. Sic diversis morbis (sicut ille refert) interibant. Incipiente itaque pestifero languore eos ab hora matutinaperimere usque ad horamprandii, consumpta sunt septuaginta millia. Hic enim nihil aliud dicere valemus, nisi quod papa Gregorius moraliter, egregiustractator, in hoc facto David protulit. Ait enim: Pro qualitatibus subditorum, disponuntur acta regentium: ut saepe promalo grege, etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatur; ille supernorum mysteriorum conscius Davidpropheta tumore repentinae elationis elatus populum numerando peccavit: Dei tamenvindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc: quia videlicet secundum meritum plebium, disponuntur cordarectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorumcausa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntatesuperbiens, a culpa alienus non fuit,vindictam culpae etiam suscepit. Nam ira saeviens quae corporaliter perculit, rectorem quoque populi intimo cordisdolore prostravit. Certum vero est, quod ista sibi invicem et rectorum merita connectantur etplebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, ut saepe ex meritoplebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temerevitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedrasvendentium columbas evertit (voir: Lc, 19) : nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed persemetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quaea magistris modo vel dissimulantur judicari,vel nequeunt: ejus proculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est,toleratur: debet tantummodo humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displiceatemendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinatadefensio: dum enim rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitasamittitur: ne eum sibi praeesse quis despiciat, quem fortasse contingit ut in aliquaactione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum, mens ad custodiam humilitatis edomatur,si infirmitas propria incessanter attenditur. Has vires nostras veraciter examinare negligimus,et quia de nobis fortioracredimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quos enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur, plusvidemus: singula haec mala sunt, quae a subditis saepe in praelatos, saepe a praelatisin subditos committuntur: quia et omnes subditos hi qui praesunt sapientes minimearbitrantur. Et rursum, qui subjecti sunt, rectorum suorum actiones judicant: et si ipsosregimen tenere contingeret, se potius agere putant melius. Unde plerumque sicut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt vident, quiaeorum oculos ipsa nebula elationis obscurat: et nonnunquam si qui subjectus est, hoccum praelatus fuerit facit, quod dudum fieri subjectus arguebat: et pro eo, quod illaquae judicaverat,perpetrat, saltem quae judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est, ne eorum corda aestimatione singularissapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est, ne sibi rectorumfacta displiceant. Si autem magistrorum vita vere reprehenditur, oportet utique subditi, etiam cumdisplicet, magistrum venerentur. Sed et hoc solerter intuendum est, ne aut quem imitari despicis, veneraricontemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sicreprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servandamagisterii reverentia non recedat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 23
    • Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum ( S2, 24, 15). Tempus constitutum dici, quando sacrificium vespertinum offerebatur.