Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 13 : Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 177. 178. 179. 180. :

    Israel et Iudae David populos numeravit,

    Gadque propheta Dei convenienter ait:

    Trina dies pestis, vel erunt septem famis anni,

    Vel fuga tres menses toleranda tibi.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 23
    • Percussit autem cor David postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis, ( S2, 24, 10) et reliqua. In libro quoque Exodi, praecepit Dominus Moysi, dicens: Quando tuleritis summam filiorum Israel, juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti. ( Ex, 30) Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli, juxta mensuramtempli. Siclus viginti habet obolos. Mediapars sicli offeretur Domino, qui habetur in numero, a viginti annis et supradabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculitestimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. Hoc ergo oblitus est David facere, idcirco offendit Deum, et ob hoc plaga venit inIsrael. Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua, ( S2, 24, 13) etc. Sed mystice hic intelligi potest fames septem annorum, etc., si cui placuerit. Septem annis infideles Judaei famem sustinent, quia septiformis gratia Spiritussancti, pane verbi Dei eos nequaquam pascit. Ipsi enim tribus mensibus inimicissuis se persequentibus cedunt, quia ob hoc innomine sanctae Trinitatis, per lavacrum regenerationis innovati non sunt: hostibus,hoc est immundis spiritibus resistere non valentes, terga dant. Ipsos denique angelus percutiens, quasi tribus diebus flagellat: quia negantesPatrem et Filium et Spiritum sanctum, ex cujus fide vivere poterant, in impietate suaincreduli moriuntur.