V. 23 :
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare
Dei.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 23
Venit autem Gad ad David, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in
area Areuna Jebusaei.
Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
Conspiciensque Areuna,animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et
egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est, ut
veniat Dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et
aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.
Et ait Areuna ad David,
(
S2, 24, 18,
S2, 24, 19,
S2, 24, 20,
S2, 24, 21 et
S2, 24, 22) etc. Areuna namque interpretatur arca, et Ornan Latine
resonat lumen nobis. Bene ergo cum Deum pro offenso quo peccavit placare
vellet, altarejubetur in area Areuna vel Ornan construere, ut inde unusquisque
conjiciat quia aliterdivinitas ab homine placari non potest, nisi in arca cordis,
per
lumen rectae fidei etverae dilectionis, altare illi devotae humilitatis constituat,
in
quo sacrificium piaeconfessionis ac laudis Deo acceptabileofferat. Quod
recte per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex personaDomini:
Sacrificium laudis honorificabit me.
(
Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et iterum:
Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum
Deus non spernit.
(
Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]
Liber 3, Caput 8
In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum
Domini.
Fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia
altare aereum quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat
holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum.
(
R3, 8, 64) Quid ergo est quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens ibi
holocaustumet sacrificium: propterea qui altare aeneum quod juxta constitutionem legis
ante forestempli positum erat, non poterat totum capere, nisi quod Christus ea quae
in
legepropter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica
plenitergerit. Ipse est enim atrium domus Domini: per ipsum ingressus patet
in domo Domini inJerusalem videlicet coelestem. Quia ergo holocausta et
sacri ficia omnia in altari typico Veteris Testamenti nonpoterant offerri, eo quod
omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexitaltare fidei in Ecclesia
catholica, in quo pinguia holocausta et sacrificiaacceptabilia quotidie spiritualiter
Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus reprobans vetus sacrificium per
Prophetam ait:
Holocausta et sanguinem victimarum nolui.
(
He, 10) [mauvais référencement: Ps, 39] Et item in Psalmis:
Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter, quo ostendam illi
salutare Dei.
(
Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 44]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 24
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum
caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi.
Isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur,
obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit
ei: Ascende, constitue Domino altare in area Ornan
Jebusaei,
(
S2, 24, 17 et
S2, 24, 18) etc. Denique Areuna interpretatur area, et Ornan latine
resonat lumen nobis. Bene ergo David cum Dominum pro offensa,
qua peccavit, placare vellet, altare jubetur in area Areuna vel Ornae
construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter Divinitas ab
homine placari non potest, nisi in area cordis per lumen certae fidei et
verae dilectionis altare illi devotae humilitatis constituat, in quo
sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile offerat.
Quod certe per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi
dicitur ex persona Domini:
Sacrificium laudis honorificabit me.
(
Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et idem:
Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor
contritum et humiliatum Deus non spernit.
(
Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Area Areuna vel area Ornae, ipsa est videlicet Jerusalem.
Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta,
quod in Paralipomenon ita legitur:
Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi
ponderis sexcentos.
(
Ch1, 21) Intelligendum namque est, boves argenti siclis quinquaginta,
aream vero sexcentis aureis emisse.
Liber 3, Caput 8
In die illa sanctificavit medium atrii. quod
erat ante domum Domini. Fecit quippe ibi
holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia
altare aereum, quod erat coram Domino minus erat et capere
non poterat holocaustum et sacrificium et adipem
pacificorum
(
R3, 8, 64). Quid ergo est, quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens
ibi holocaustum et sacrificium, quia altare aeneum, quod juxta
constitutionem legis ante fores templi positum erat, non poterat totum
capere, nisi quod Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus
perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica pleniter gerit? Ipsa
est enim atrium domus Domini, quia per ipsam ingressus patet in templum
Domini, in Jerusalem videlicet coelestem. Quia ergo
holocausta et sacrificia omnia in altari typico Veteris Testamenti non
potuerunt offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et
sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia
holocausta et sacrificia acceptabilia quotidie spiritaliter Deo
offeruntur. Hinc est quod Dominus, reprobans vetus
sacrificium, per prophetam ait:
Holocausta et sanguinem victimarum nolui
(
Es, 1). Et item in Psalmis, sacrificium probans Novi Testamenti, taliter
per Prophetam locutus ait:
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter est, in
quo ostendam illi salutare Dei
(
Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49].
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)