V. 5 :
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo,
Domine, in longitudinem dierum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 1
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus
modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum in domum Domini in Silo.
(
S1, 1, 24) Bene ait:
Postquam ablactaverat,
(
S1, 1, 24) quia videlicet Anna, id est sancta Ecclesia ex nationibus. De quibus
Dominus ait:
Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere,
et vocem meam audient.
(
Jn, 10, 16) [mauvais référencement: Jn, 10] Prius lacte enutrivit filium, quem corde concepit per fidem, id
estsimpliciintellectu in suis auditoribus. De quo Paulus apostolus ait:
Lac vobis potum dedi, non escam.
(
1Co, 3) Scilicet quia mysterium incarnationis et crucis et praecepit
etpraedicavit. Unde idem egregius praedicator iterum dicit:
Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Christum Dominum Jesum, et hunc
crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
(
1Co, 2) Et recte
in vitulis tribus.
(
S1, 1, 24) Tres enim vituli, tria, ut nobis traditum est, tempora signifiCant. Ante
legemvidelicet, sub exemplis patriarcharum, et sub lege, sub dictis prophetarum
scilicet,quibus praefiguratus est Dominus, et eum exspectabat Ecclesia et ideo
tristabatur,quia gratiam incarnationis nondum habebat. In tertio tempore
gratiae, eo apparente, jam et fidem percepitcredendo, etpraedicationem quodammodo
praesentavit, quia manifeste se credidit. Unde et sequitur,
et in tribus modiis farinae.
(
S1, 1, 24) Per tres modios farinae, tres virtutes in unitate fidei compactas
acciperedebemus, fidem videlicet, et spem, et charitatem, quas perfectas obtulit
Ecclesia; seutres modii farinae, tres accipiuntur filii Noe, quos plures credens
Ecclesia perduxitad fidem, atque Deo obtulit confitendo. Nonnulli etiam in
farina modiorum, corpus Domini accipiunt: et in amphora vini,sanguinis mysterium
ipsius, quae mysteria quotidie celebrat Ecclesia offerendo, etsumit ore ad
imitandum. Haec sunt enim dona quae pro puero offert Ecclesia gentium, ut
ostendat se puerumgenuisse, id est, percepisse se veraciter perfectam fidem Christi,
et eamse operibusdemonstrare velle.
Et adduxit eum in Silo in domum Domini.
(
S1, 1, 24) Quia cum eadem perfecta fide mysterii incarnationis Christi, et
crucis trophaei,junxit se primitivae Ecclesiae ex Synagoga Judaeorum, quae domus Dei
dictafuerat. De qua dictum est:
Domum tuam decet sanctitudo.
(
Ps, 92, 5) [mauvais référencement: Ps, 92] Dicamus et aliter secundum opiniones aliquorum. Nam quod ait:
Adduxit eum secum postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis
farinae,
(
S1, 1, 24) in Hebraeo, ut aiunt, non tribus modiis, sed modio farinae
haberidicunt, et apud Latinos scriptorum vitio putant depravatum, et non contra
legispraeceptum tres modios obtulisse: quia ibi praecipitur, ut mense primo
offerrentsimilae oleo conspersae tres decimasper singulos vitulos, duas decimas per
arietem,unam decimam per agnum. Haec vero decima, decima pars erat ephi:
unde datur intelligi, quod non potuerittres modios farinae cum tribus vitulis offerre,
sed novem decimas, quibus secundumHebraicam mensuram unus efficitur ephi.
Caeterum allegorice, quod noluit illum ducere ad domum Domini antequamablactaretur,
significat matrem Ecclesiam quemlibet filiorum suorum non ante adsacerdotium
provehere, quam illum a lacte infantiae et parvitate sensus educatum,effecerit capacem
spiritalis doctrinae.
Omnis enim, ut ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers est justitiae
sermonum.
(
He, 5) Offert eum in tribus vitulis, et modio farinae, et amphora vini, hoc est
insacrificio piae confessionis, in exercitiobonae operationis, et gratia
sacraeeruditionis, et fide sanctae Trinitatis pleniter instructum. Qui
potest dicere cum propheta:
Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum,
(
Os, 14)et jugiter in domo Dei permanens, offerat digne sacramentum corporis etsanguinis
Domini. Sequitur
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)