V. 6 :
post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 23
Post haec David percussit cor suum,
(
S1, 24, 6) etc. Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt,etiam
cum reprehendendarecte judicantur. Si quid vero contra eos vel in minimis
lingua labitur, necesse est ut perafflictionem poenitentiae comprimatur, quatenus
ad
semetipsum redeat. Et cum praepositae potestati detraxerit, contra se
judicium ejus qui illipraelatus est, perhorrescat: nam cum in praepositis delinquimus
ejus ordinationi, quieos nobis praetuerit, obviamus. Unde Moyses quoque,
cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait:
Nos enim quid sumus?
(
Ex, 16) Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 24
Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis,
Engaddi,
(
S1, 24, 1) etc.
(voir:
Isid, sl)
In eremo Engaddi, cum persequendum David Saul appeteret,
ingressus est David speluncam, et ibi latitabat. Sed rex
improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inciderat.
Scriptum est enim:
Qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam.
(
Si, 27) David bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro
testimonio facti, oram regiae chlamydis amputans abstulit.
Cum utique facilius esset exceptum insidiis adversarium
perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a
facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi, ut occultaretur
et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui
enim fugit in speluncam terra tegitur, ne videatur. Portabat Jesus
terram, carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne ab
Judaeis inveniretur Deus.
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent.
(
1Co, 2) Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se
texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem
divinitatis in corporis tegmine, tanquam speluncae abdito, contegebat.
Illi non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem, nec mori
potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit, nisi in homine.
Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene
quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a
facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultans coram Judaeis, ut
moreretur. Sed quare usque ad mortem esse patiens voluit, ut fugeret a
facie Saul in speluncam, quae inferior pars terrae potest accipi? Et
certe manifestum et notum est omnibus, eum in monumento positum esse
quod excisum fuerat in petra
(voir:
Mt, 27)
. Hoc ergo monumentum spelunca erat. Illuc
fugit noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt
illum Judaei, quousque poneretur in spelunca. Sed quid est
quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi
quod Judaei conceptam in Christum malitiam mentis, quasi odorem fetidum
emiserunt, et cogitata apud se noxia factis deterioribus, dum Christum
perimunt, ostenderunt? Sed tamen David Saulem occidere noluit.
Et cum eum in abdito occultatus antro haberet in potestate,
servare potius quam occidere maluit. Ita et Christus dum
esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et
non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam:
Ne occideris eos.
(
Jr, 41) Denique David tantummodo summitatem chlamydis ejus silenter
abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed
eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos pro persecutione sua
vacuos sede vel imperio reliquisse. Chlamydis enim abscisio
regni est amputatio. Hoc etiam alio loco idem Saul cum per
inobedientiam peccasset, ostendit. Nam cum veniam precaretur,
rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et
noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuit Saul pinnulam
vestimenti ejus, et disrupit eam, et dixit ad eum Samuel:
Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et
dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duos
populos.
(
S1, 15, 28) [mauvais référencement: S1, 15]
Ergo rex iste personam figurate gerebat Judaeorum, significans
quod inde amissurus erat regnum dum persequitur Christum.
Item moraliter hujus rei gestum si quis quaesierit, ita
accipere potest, ut per Saul mali rectores designentur.
(voir:
Greg, sl)
Saul igitur ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in
corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud
se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen
David ferire metuit; quia piae subditorum mentes ab omni se peste
obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio
percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quando
propter infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam
atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi
oram chlamydis silenter incidunt. Quia videlicet dum praelati
dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi
vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque
vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt.
Unde et bene et illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram
chlamydis Saul
(
S1, 24, 6). Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam
cum reprehendenda certe judicantur. Si quando vero contra eos
vel in minimis lingua labitur, necesse est ut afflictione poenitentiae
comprimatur, quatenus ad semetipsam redeat, cum praepositae potestati
deliquerit, ejusque contra se judicium, qui sibi praelatus est,
perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus
ordinationi qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moyses
quoque cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait:
Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed
contra Dominum.
(
Ex, 16)
Auctor incertus
Liber 1, Caput 25
Dehinc in eremo Engaddi cum persequendum David Saul appeteret,
ingressus estDavid in speluncam, et ibi latebat.
Sed et rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur
inciderat:scriptum est enim: Qui fodit foveam, incidet in
eam.
David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed
protestimonio oram chlamydis regiae abstulit, cum facilius esset
exceptum insidiisadversarium perdere magis quam fallere.
Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare
autemlatuit? nisi ut occultaretur et non inveniretur.
Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? qui enim fugit in
spelunca,terra tegitur ne videatur.
Portabat autem terram Jesus carnem quam acceperat de terra, et in ea
seoccultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus;
si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae
crucifixissent
(
1Co, 2, 8).
Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia in spelunca se texerat,
idest, carnis infirmitatem solum objiciebat, et majestatem divinitatis
corporistegmine tamquam speluncae abdito contegebat.
Illi ergo non cognoscentes persecuti sunt hominem, nec mori potuit nisi
inhomine, nec crucifigi potuit nisi in homine, quia nec teneri potuit
nisi inhomine.
Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus
vitam:fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus
est, usqueadeo se occultans Judaeis, ut moreretur.
Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul
inspeluncam? Etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi: et
certe quodmanifestum est, et notum omnibus corpus ejus in monumento
positum est, quoderat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca
erat, illuc fugit nosterDavid a facie Saul; tamdiu enim persecuti sunt
illum Judaei, quoadusqueponeretur in spelunca.
Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam
ingreditur,nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi
odorem fetidumemiserunt, et cogitata noxia factis deterioribus, dum
Christum perimunt,ostenderunt: sed tamen David Saulem occidere noluit,
et cum eum in abditooccultatus antro haberet in potestate, reservare
potius quam occideremaluit.
Ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum
inpotestate habuit, et non occidit.
Scriptum enim erat de his per prophetam, Ne occideris
eos.
Tamen denique David summitatem chlamydis ejus silenter abscidit,
utostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed tamen ejus
regnigloriam abstulisse, sicque eos persecutione sua vacuos sede vel
imperioreliquisse; chlamydis enim abscisio regni est amputatio.
In eo autem quod tantum veneratus est Saul ipse David, ut percusso
cordepoenituerit, quando, in tenebroso occultatus antro quo etiam Saul
urgenteintraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis ejus
retrorsumlatenter abscidit, ut haberet unde monstraret quomodo ei
pepercerit, cum possetoccidere, atque ita suspicionem de animo ejus, qua
sanctum David putansinimicum suum vehementer persequebatur, auferret,
futuri regni erat umbra inaeternitate mansuri.
Oleum quippe illud quo unctus est pro charismate, ab eo christus
estdictus.
Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel
indumentumejus sic attrectavit, extimuit; ita enim scriptum est, Et
percussit cor Davidsuper eum, quia abstulit pinnam chlamydis ejus.
Viri autem qui cum illo erant, ut Saulem in manus suas traditum
interimeret,suadebant.
Non mihi, inquit, contingat a Domino ut faciam verbum hoc domino meo
christoDomini, inferre manum meam super eum, quia christus Domini hic
est.
Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud
quodpraefigurabat, tanta veneratio exhibebatur.
Moraliter vero quid per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi
bonisubditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos
praepositosconceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris
extendere, et cogitataapud se noxia factis deterioribus exsequendo
monstrare.
Quem tamen David ferire metuit, quia subditorum mentes ab omni se
pesteobtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae
gladiopercutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt.
Qui etsi quando propter infirmitatem sese vix abstinere possunt, ut
extremaquaedam atque exteriora praepositorum mala, si tamen humiliter
loquantur, quasioram chlamydis silenter incidunt: quia videlicet dum
praelatae dignitati salteminnoxie et latenter derogant, quasi regis
superpositi vestem foedant.
Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima
verbilaceratione reprehendunt.
Unde bene et illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram
chlamydis Saul
(
S1, 24, 6); facta quippepraepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam
cum reprehendenda rectejudicantur.
Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut
perafflictionem poenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum
redeat, et cumpraepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium
a quo sibi praelatusest perhorrescat.
Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordini qui nobis eos
praetulitobviamus.
Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset,
ait:
Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed
contra Dominum
(
Ex, 16, 8).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem, speluncam ingreditur, nisi
quod
Judaei in Christum conceptam malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata
apud se
noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt. Sed tamen David Saulem
occidere noluit: et cum eum, in abdito occultatus antro, haberet in potestate, reservare
quam
occidere maluit: ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum
in
potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de his per Prophetam:
Ne occideris eos
(
Ps, 58, 12). Tantum denique David summitatem chlamidis ejus silenter abscidit, ut ostenderet
prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse:
chlamidis
enim abscissio regni est amputatio. In eo autem quod tantum Saul veneratus est ipse
David, ut
percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso est occultatus antro, quo etiam Saul
intraverat urgente necessitate naturae, et exiguam particulam vestis ejus retrorsum
latenter
abscidit, ut haberet, unde monstraret, quomodo ei pepercerit, cum posset occidere,
atque ita
suspicionem de animo ejus, qua sanctum David, putans inimicum suum, vehementer persequebatur,
auferret, futuri regni erat umbra in aeternitate mansura: oleum quippe illud, quo
unctus est
chrismate, ab eo Christus est dictus. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule
violati,
quia vel indumentum ejus, sic attrectavit, extimuit, ita enim scriptum est:
Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnam chlamidis ejus
(
S1, 24, 6). Viri autem, qui cum illo erant, et ut Saulem in manus suas traditum interimere
suadebant,
non mihi,
inquit,
contingat a Domino, si fecero hoc verbum Domino meo Christo Domini, inferre manum
meam
super eum, quia Christus Domini est hic
(
S1, 24, 7); huic ergo umbrae futurae non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat
tanta veneratio exhibebatur. Moraliter vero, quid per Saul, nisi mali rectores? quid
per
David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos
conceptam in corde malitiam, usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud
se
noxia, factis exterioribus exsequendo demonstrare. Quem tamen David ferire metuit,
quia piae
subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam
nullo
linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui, et si quando
propter
infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam, atque exteriora praepositorum
mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia
videlicet
dum praelatae dignitati saltim innoxie, et latenter derogant, quasi regis superpositi
vestem
secant: sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi
laceratione reprehendunt. Unde bene, et illic scriptum est:
Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul:
(
S1, 24, 6) facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda
recte
judicantur. Si quando vero contra eos, vel in minimis lingua labitur, necesse est,
ut per
afflictionem poenitentiae comprimatur, quatinus ad semetipum redeat, et cum praepositae
potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelatus est, perhorrescat.
Nam cum
praepositis delinquimus, ordini ejus, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moises
quoque,
cum contra se, et Aaron conqueri populum cognovisset ait:
Nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum
(
Ex, 16, 8).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis