Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 9 : Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Per vestimentum etiam rectoris conversatio designatur, Psalmista attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam. ( Ps, 131, 9) Summitas ergo pallii apprehenditur, quando doctor de magna sanctitate laudatur, cum illud in ejus laudem dicitur, quod decorum foris ostendit. Sed quia justorum plura sunt bona quae latent, pallii tantum summitas apprehendi potest: quia parum est quod de electi doctoris justitia cernitur, multum vero quod occultatur. Ipsum vero parum quod scitur, cum apprehenditur, scinditur: quia justi suis laudibus non tenentur. Quia enim eas in momento contemnunt, quasi scissura pallii teneri nequeunt. Tenetur quidem pars scissa vestimenti, propheta non tenetur: quia verum est, quod de justi laude dicitur, et tamen justi, dum contemnunt quod audiunt, quasi scissuram in tenentis manibus relinquunt. Majorum ergo quia quaedam sciri possunt, quasi pars apprehenditur. Cum vero totum scitur a parvulis quod agetur, si laudatur, nihilominus abjiciendum est; quia aliquid bonorum operum per vanitatem tenendum non est. Hinc namque est, quod dum Joannes adhuc adolescens comprehensum jam Dominum sequitur, et per pallium tenetur, et relicto pallio nudus fugisse describitur (voir: Mc, 14) . Per vestimentum namque adolescens capitur, quando de bonae conversationis initio collaudatur; sed relicta sindone nudus profugit, qui laudes quas audit vilipendit. Nudum namque fugere, est laudabilem vitam habere, sed electae vitae laudem despicere. Quasi enim nudus fugit, qui de ornatu virtutum sibi per vanam gloriam nihil ascribit. Potest etiam idcirco nudus fugisse intelligi, quia qui per partes sindonis captus asseritur, reliquisse sindonem perhibetur; quia plerumque in electorum conscientia agitur, ut, per hoc quod ex parte laudantur, non pars meritorum, sed omne bonae vitae meritum perdidisse suspicentur. Samuelis ergo pallium scinditur, quia laudes suas electi doctores vilipendunt. Et quia laudibus non flectuntur, severitatem prioris sententiae replicat, dicens: Scindit Dominus regnum Israel de manu tua hodie. ( S1, 15, 28)