V. 3 :
et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam
acceperuntque munera et perverterunt iudicium
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 39. 40. : A Samuele Ioel, nec non fuit ortus Abia, Quos populus quaeritur vendere iudicia.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Sanctorum virorum facta praecedentium saepe electorum sequentium
solatia sunt. Mira etenim dispensatione divini consilii, et
altissimae conversationis arce sic sublimati sunt, ut fortia agerent
sibi, recta subditis providerent; sic sibi quandoque derelicti, ut ea
quae recta intentione disponerent, secundum Dei providentiam recta non
essent; quatenus illorum infirmitas, electorum sequentium firmitas
fieret: quia etsi ut homines in disponendis sanctae Ecclesiae negotiis
falli possunt, ipsae tamen ecclesiasticae dispositiones deserendae non
sunt. Ecce etenim dicitur:
Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit
filios suos judices Israel, fuitque nomen filii sui
primogeniti, Johel, et nomen secundi, Abia, judicum in
Bersabee. Et non ambulaverunt filii sui in
viis ejus
(
S1, 8, 1,
S1, 8, 2 et
S1, 8, 3).
Liber 4, Caput 4
Has profecto difficiles vias plerique dum sacros ordines ambiunt, se
ambulare profitentur: sed dum ad id quod ambiunt, perveniunt, sponsionis
suae tenere fortitudinem praetermittunt. Unde et Samuelis
filii non ambulasse in viis ejus, sed accepisse munera, et pervertisse
judicium apte relati sunt. Samuelis enim viae sunt, quia
praedicatoris officio exponuntur. Filii ergo in viis patris
sui non ambulant, quando ii qui ad sacros ordines ambitiose perveniunt,
ardua religionis itinera a majoribus sibi ostensa deserunt, et perversa
intentione in appetitu terrenarum rerum altius immerguntur.
Unde et post avaritiam declinare, munera accipere, et judicium
pervertere, aperte perhibentur. Qui enim laborare pro
coelestibus negligunt, necesse est, ut in appetitu terrenorum arctius
inserantur. Declinare quidem post avaritiam, est ambitione
rerum terrenarum tota intentione defluere. Nam nonnulli sunt,
qui terrena lucra per avaritiam expetunt, sed tamen post avaritiam non
declinant: quia et temporalia appetunt, sed in appetitu eorum incurrere
crimen vitant. Declinant ergo post avaritiam, qui pro
terrenis, quae ardenter ambiunt, incurrere crimen nequaquam
pertimescunt. Animam quippe suam aestimant inferiorem omni re
quam possunt concupiscere. Hinc namque est rapina violenta,
hinc fiunt furta latentia: quia eos quibus avari praevalent, violenter
opprimunt, et quorum rebus inferre violentiam nequeunt, furta inferre
moliuntur. Saepe et quibus non praevalent furto manuum,
insidiantur falsitate verborum. Unde et filii Samuelis,
ordinato processu, in inordinata avaritiae confusione denotantur, cum
dicitur:
Declinaverunt post avaritiam, accepere munera,
perverterunt judicium
(
S1, 8, 3).
Liber 4, Caput 4
Qui enim ut munera acciperent, judicium perverterunt, ad inferendum
furtum concupitae rei, non quaesierunt obscuritatem noctis, sed tenebras
rationis. Et notandum, quia ardor avaritiae causa est
accipiendorum munerum, et acceptio munerum causa est pervertendi
judicii: ut prophetae narratione hujus vitii pravitas ostendatur, non
solum qualiter in reproborum cordibus proficit, sed a sanctorum mentibus
qualiter exstirpari funditus possit. Nam si perversitas ista
judicii ex acceptione munerum nascitur, qui munera non accipit, judicium
non pervertit, et oblata munera leviter respuit, qui avaritiae radicem a
corde suo penitus extirpavit. Sed istam culpam filiorum
Samuelis, plenius videndo, quam loquendo, colligimus. Nam si
ad destituta Ecclesiarum loca respicimus, ubi pater senescit, notam
avaritiae, suscepti muneris, et perversi judicii filii incurrunt: quia
ubi per lucra turpia rectoris persona dissolvitur, subjecti gregis corda
facile dissipantur, ut in se nequiter vivant, et aliis exempla
pravitatis praebeant. Sed libet in iis valde admirari judicia
omnipotentis Dei. Nam filii Samuelis, dum post avaritiam
declinant, dum causa pervertendi judicii munera suscipiunt, populo, cui
praesunt, exempla pravitatis impendunt. Ipse autem populus,
dum regem petit, de culmine potestatis prophetae filios
abjicit. Deus vero omnipotens et regem petentium preces
suscipit, et irascitur, quod petatur. Quibus profecto rebus
turbari possumus, si eorum rationem non subtiliter videamus.
Quid enim justius est, quam, ut populi judicio corruat, qui reprobo
mentis suae judicio sic studuit, ut se sequens populus
periret? Sed tamen cum sacerdotes male vivunt, a laicis
judicandi non sunt. Digne ergo indigniorem recipiunt, qui
indignum indigne ejicere praesumpserunt. Nam de filiis
Samuelis dicitur:
Acceperunt munera, et perverterunt judicia
(
S1, 8, 3). De eo autem rege, quem filii Israel petunt,
terribiles valde minae proferuntur, quia dicitur:
Agros vestros tollet et oliveta, et dabit servis
suis
(
S1, 8, 14)
. Et quis sapiens non attendat, quia nequius sit
publica violentia agros et vineas tollere, quam ut acciperent munera,
praetextu veritatis judicium permutare? Haec culpa quadam
verecundia tegitur, pudore obumbratur. Culpa vero illa tanto
nequior cernitur, quanto manifestius, atque atrocius
perpetratur. Sed nos nondum ad illa regni tempora discutienda
pervenimus, in quibus ista fieri mala etiam ad litteram describuntur:
dum ergo juxta propositum nostrum de electo et bono loquimur, utile
videtur, ut etiam jus regis, quod praedicitur, qualiter in bona parte
possit accipi, subtiliter videamus. Nam si aliquid boni
spiritualiter non ostenderet, nequaquam in hac sacra historia diceretur:
Locutus est Samuel ad populum legem regni, et
scripsit in libro et reposuit coram Domino
(
S1, 10, 25) [mauvais référencement: S1, 10, 15]
.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 8
Factum est autem, cum senuisset Samuel, posuit filios suos
judices Israel. Fuitque nomen filii ejus
primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in
Bersabee. Et non ambulaverunt filii illius in
viis ejus, sed declinaverunt post avaritiam,
(
S1, 8, 1,
S1, 8, 2 et
S1, 8, 3) etc. De hoc Josephus ita refert: « Igitur illo tempore
inter Israelitas et reliquos Chananaeos propheta Samuel ita decrevit, ut
deposito populo Chananaeorum, Judaeisque reddita civitate, in ea eos
convenire praecepit, et diversis artibus ad invicem operam dare.
Ipse vero secundo in anno circumiens civitates judicabat, et
multo tempore sub aequitate omnia expLevit. Deinde senectute gravatus,
et agere solemnia praepeditus, filiis suis tribuit principatum, quorum
senior quidem dicebatur Joel, junior autem Abia. Praeposuit
autem alium quidem in Bethlehem civitate, ut illic sederet et judicaret;
alium vero in Bersabea. Sed ut boni quidem et moderati ex
malis, ita et pravi producuntur ex bonis. Nam et patris sui
studium non recordantes, et viam contrariam ambulantes, et muneribus
turpibusque lucris justitiam comprimebant, et judicia non vera, sed
secundum praemia proferebant, ad epulas et pretiosa convivia
declinantes. Primum quidem, quae erant inimica Deo gerebant;
secundo etiam patri reddebantur adversi, qui multo studio ac providentia
gesserat ut etiam plebs sciret servare justitiam. Populus
itaque, dum contumeliam priori conversationi prophetae filii fecerunt,
graviter hoc ferens, ad patrem denuo remeavit, qui in Ramatha civitate
commorabatur, eique injustitias filiorum omnes exposuit. Et
quia cum senex esset, et tempore jam defectus, rebus praeesse non
poterat: supplicabant eum atque rogabant, ut aliquem eorum regem
eligeret, qui et contra principatum gentis haberet, et Palaestinos
affligeret qui eis erant prioris injustitiae debitores. » Joel
interpretatur incipiens, vel fuit Dei. Abia
interpretatur pater Dominus, vel pater fuit. Recte
ergo qui non in inchoata justitia permanserunt, et paternitatem Domini
servare neglexerunt, fuit Dei vel pater fuit,
nominantur, ut significetur paternitate Dei eos esse indignos qui,
justitia relicta, in iniquitatem corruerunt. Sed quia filii
Samuel (sicut superius dictum est) declinaverunt post avaritiam, et
acceperunt munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus
nequaquam eos ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium
postularet, his petitionibus Deus irritatus ad dolentem prophetam ita
locutus est:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Praefatio 0
- De Alchana, Elcana, et duabus uxoribus ejus, et nativitate Samuelis. Cap.
I.
- De Cantico Annae.
- De propheta ad Heli destinato, et malo filiorum ejus, atque morte ipsorum.
- De sacerdote fideli, quem spondet Deus, quod juxta cor suum sit.
- De caligine oculorum Leli, Heli, et augmento Samuelis: et verbis Domini, quae
non ceciderunt in terram.
- De arcae captivitate, et idolo Dagon, nec non et morte Heli, atque nuru sua.
- De spiritu maligno, qui irruebat in Saul.
- De David, et unctione ejus.
- De certamine David, et Goliae.
- De eo quod Saul pro centum praeputiis Philistinorum, David filiam promittit dare
uxorem.
- De fuga David et salute ejus, et simulacro, quod in lecto ejus inventum est.
- De adventu David ad Samuelem, et nuntiis Saul, qui missi sunt, ut apprehenderent David,
qui accepto spiritu Dei prophetaverunt.
- De reversione arcae Domini ad terram Israelitarum, et percussione Bethsamitarum.
- De eo quod scriptum est:
Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies.
(
S1, 7, 2)
- De eo quod scriptum est:
Congregato omni populo Israel, oravit Samuel Dominum, et exaudivit eum.
(
S1, 8, 4)
- De filiis Samuel, qui
declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera.
(
S1, 8, 3)
- De unctione Saul regis, et adventu Samuelis in Galgala.
- De jejunio indicto a Saule.
- De praelio Saul contra Amalech, et Agag regem; et de eo quod scriptum est:
poenitere Dominum, quod constituerit Saul regem.
(
S1, 15, 11)
- De objurgatione Samuelis in Saul, cur non audisset vocem Domini, et scissione pallii
Samuelis, nec non et morte Agag regis.
- De adjuratione David et Jonathan.
- Ubi David ad Abimelech sacerdotem venit, et gladium Goliae sustulit, seu panes
propositionis accepit.
- Ubi David ad regem Achis fugit, et mutavit os suum.
- Ubi in spelunca David, Saulis chlamydem abscidit.
- De descensione David in solitudine Machon, ubi habitabat Nabal, ubi David, dormiente
Saul, et exercitu ejus, hastam, scyphumque abstulit.
- De praelio David in Amalech.
- De phitonissa, quam consuluit Saul, et suscitatione Samuelis.
- De praelio Philistinorum, et plaga in Israel, morteque Saul, et Jonathae filii
ejus.
- De luctu David pro morte Saul, et Jonathae, et interemptione Israel, maledictioneque
montium Gelboe.
Liber 1, Caput 1
Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae
(
S1, 7, 15), fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel.
Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera
(
S1, 8, 3): et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in
similitudinem caeterarum gentium postularet. Quibus dedit Dominus Saul regem:
(voir:
S1, 9 et
S1, 10)
qui cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuel in Ramatha, inter caetera,
quae locuti sunt simul, praedixit ei signa Samuel, quae ventura erant ei eo die, cum
recederet
ab eo.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis