Liber Primus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 2 : tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 27. 28. 29. 30. :

    Hostis in Azoto iuxta Dagon locat arcam;

    Mane iacet Dagon, sicut adoret eam:

    Erigitur Dagon; iacet hic diluculo truncus,

    Caesa super limen sunt caput atque manus.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 170. 171. 172. 173. 174. 175. 176. 177. 178. :

    ubi Philistei posuerunt archam Domini in templo Dagon

    In templo Dagon archam posuere maligni,

    Quem pronum terre luce sequente notant;

    Tunc illum tollunt, in prima sede reponunt,

    Quem pronum rursus mane iacere stupent;

    Ipsum prostratum terre caput et male fractum

    Abscisasque manus eius utrasque uident:

    Nam postquam Domini testamentum uetus istas

    Transiit ad gentes, idola uana ruunt.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 3
    • Philisthiim autem tulerunt arcam, et asportaverunt a Lapide Adjutorii in Azotum. Tulerunt Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et surrexerunt Azotii altera die, et invenerunt Dagon jacentem ante arcam, pronum in terra ( S1, 5, 1, S1, 5, 2 et S1, 5, 3).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 5
    • Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a Lapide adjutorii in Azotum. Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon. ( S1, 5, 1 et S1, 5, 2) Lapis adjutorii dicitur locus ille, in quo posuit Samuel lapidem unum, interMasphat et inter Sem. Azotusque et Azot dicitur, est una de quinque civitatibus Allophylorum,interpretatur autem incendium patris. Et bene incendium patris dicitur, ubiidolum Dagon consistebat, quia adventus arcae Dei in Azotum incendium erat diabolipatris omnium inimicorum. Dagon interpretatur piscis tristitiae, significathostem antiquum, qui inmari istius mundi positus, devorat peccatores.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 5, 2 et S1, 5, seq) Sed quid est, quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis Dei sui, intraverunt templum, et invenerunt Deum suum prostratum, atque confractum, caput vero ejus, duasque manus abscissas? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in (gentibus) gentes, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis, opus idololatriae amputabatur. Et in capite ejus superbia diaboli abscissa (significabatur) significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut certum scilicet, praefinitumque suae idololatriae finem ( agnoscere ) agnoscerent: limes enim fines itineris significat. Etiam illud ad magnam pertinet significationem, in ipsa ruina Dagon Dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, (voir: S1, 5, 5) fractis ejus omnibus membris: dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus : quoniam pones eos dorsum ( Ps, 20, 13). Ubi enim sunt idola? perierunt. Et si aliqua remanent, ab aliquibus absconduntur, et fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora ( Ps, 77, 66 et S1, 5, 6) ii, qui arcam Dei captivaverunt, hoc poenae signum videtur: quia, si qui susceperint (susceperunt: dilexerunt) testamentum, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur, quae sicut Apostolus ait, existimare debuerant sicut stercora: ( Ph, 3, 8) qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt. Et (illa) alia quidem vetera etiam nolentibus cadunt: quia omnis caro fenum, et claritas hominis, ut flos feni, aruit fenum, et flos decidit ( Es, 40, 6): arca autem Domini manet in aeternum ( Es, 40, 8): secretum scilicet testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum verbum Dei ( Es, 40, 8).