Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 54 : Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera eius; et eiecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 8
    • Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum.Factusque est Moab David serviens sub tributo, ( S2, 8, 2) etc. Quod scriptum est de David, Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae, » hyperbolice debet accipi. Non enim fieri poterat, ut homines in terra viventes in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculo superextenso comprobante, apparerent aequales; sed immensam humiliationem captae et expressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret coaequatos eos terrae: quasi adeo essent evirati atque contempti, ut in nullo amplius homines in terra degentes, quam terra ea quae nullos haberet homines, possent valere. Cujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis, quale illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. ( Jn, 21, 25) [mauvais référencement: Jn, 21] Quomodo enim caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David: Aquilis velociores, leonibus fortiores. ( S2, 1) Cui simillimum est illud et saecularium litterarum: Qui candore nives anteirent, cursibus auras. ( Verg, Aen, 22) Quod autem mensos eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro sorte posuit, ex quod funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. ( Ps, 77, 54) [mauvais référencement: Ps, 77] Significat autem quod tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet divideret, quam si possessor quilibet agros proprios ad nutum suum ducto hinc inde funiculo dirimeret. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum ( S2, 8, 2). Et hoc allegorice dictum significans, quod in sua David potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, quibus parceret subjectis. Quod autem David Moab, qui interpretatur de patre, et Syriam Damasci et caeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit tributarias esse, mystice significat quod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit pensum servitutis reddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus confessione adunatae, devote sensum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus enim nobilis est urbs Phoenicis eodem vocabulo, quo et Masec ancillae Abraham filius appellatus est; et Damascus interpretatur sanguinis poculum; Syria vero interpretatur sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinem humanum inexplicabiliter sitiebat, nunc mundata baptismate Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa aurea et argentea atque aerea quae tulerat de universis gentibus sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos de universis gentibus convocat ad fidem suam, alios auri loco, hoc est, sensu spirituali praeclaros, alios argenti, hoc est, eloquentiae nitore splendentes, alios vero praedicatione divina sonoros significat Domino, ut in tabernaculo fideliter deservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime perfungantur.