V. 13 :
Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Quasi inaniter gloriantem Judaeam reprimat, dicens: Quos magna fecisse
astruis, puri homines fuerunt; quem praedico, non solum homo sanctus
fuit, sed etiam potens Deus. Dum ergo fortitudo respicitur,
excellentia indicatur, quia nimirum omnino infirma est omnis fortitudo
hominis in comparatione deitatis. Quo tamen in loco assertio
divinitatis non probat excellentiam operis, sed incomparabilitas
fortitudinis ostendit veritatem deitatis. Quasi dicat: In hoc
cognoscitur quia vera protulit, quia deitatem quam in se asseruit
incomparabilibus operibus comprobavit. Unde per semetipsum
dicit:
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum
non haberent
(
Jn, 15, 24). Jam vero ipsa opera discutienda sunt.
Moyses mare
(voir:
Ex, 14, 12)
, Helias flumen divisit
(voir:
4S, 2, 8)
; Dominus noster Jesus super mare ambulavit
(voir:
Mt, 14, 24)
. Quid ergo est elegantius in sicco profundi alveo viam
transeunti populo exhibere, an ipsam maris faciem viam
facere? Illi quippe, quia humanitatis deprimebantur pondere,
in profundi solido viam qua pergerent requirebant; sed qui infirma
humanae naturae in celsitudinem divinitatis assumpsisse cognoscitur,
super aquas virtute propria ferebatur. Moyses de consortio
sermonis Domini splendorem vultus obtinuit
(voir:
Ex, 34, 29)
, Josue orationibus solem fixit
(voir:
Js, 10, 12 et
Js, 10, 13)
; sed quia Deus est Jesus, coram discipulis in solis virtute
resplenduit. In illius faciem filii Israel intendere non
poterant, istius gloriam qui meruerunt cernere ceciderunt, ut aperte
cognosceres quia divinum existeret quo humana transiret.
Huic, in monte illis assistentibus, ab aeterno Patre dicitur:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum
audite
(
Mt, 17, 5). Et idcirco etiam Helias, qui ne plueret coelum
clausit, et ut plueret reseravit
(voir:
R3, 17, 1)
in ejus comparatione quid est qui apertis coelis, Patrem exhibuit
testem suae divinae generationis?
Non est ergo fortis ut Dominus
(
S1, 2, 2), quia quidquid virtutis Moyses ostendere potuit,
Dominus, non ipse fecit. Jesus autem omnia quae mire gessit
propria virtute exhibuit, quia Dominus etiam Moysi fuit. Non
enim Moyses populo perdeserta gradienti, sed Dominus manna pluit
(voir:
Ex, 16, 13)
. Non Moyses, sed Dominus in columna ignis per noctem,
et nubis in die, populum praecessit
(voir:
Ex, 14, 19)
. Non Moyses, sed verbum quod factum est ad eum, aquam
de rupe produxit
(voir:
Ex, 17, 6)
. Non Moyses, sed Dominus volatilia concupiscentibus
exhibuit
(voir:
Ex, 16, 17)
. Unde et Dominus Judaeos in patrum fortitudine
gloriantes reprimit, dicens:
Non Moyses, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo
(
Jn, 6, 32). Hinc Psalmista non Moysen inaniter efferens, sed
Dominum laudabiliter extollens, dicit:
Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo
Thaneos, interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas
quasi in utre. Eduxit eos in nube diei, et tota
nocte in illuminatione ignis. Eduxit aquam de
petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et
mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit
illis manna ad manducandum, et pluit super eos sicut
pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata
(
Ps, 77, 12,
Ps, 77, 13,
Ps, 77, 14,
Ps, 77, 16,
Ps, 77, 23,
Ps, 77, 24 et
Ps, 77, 27). Dominus autem Jesus fortis incomparabiliter non in
aliena virtute apparuit, sed in sua. Unde et ex seipso
potens, paralytico imperans, ait:
Tibi dico, surge
(
Mt, 9, 6). Hinc etiam scriptum est:
Quotquot tangebant eum, salvi fiebant a quocunque languore
tenebantur
(
Mc, 6, 56). Et iterum:
Virtus de illo exibat, et sanabat omnes
(
Lc, 6, 19). Hoc namque insigne fortitudinis, nec Moyses, nec
Helias habere potuit, ut, dum incomparabilia signa innotescerent,
adventum unigeniti apertissime designarent. Recte ergo
Synagoga perpetuo silentio damnatur, cum subditur:
Nolite multiplicare loqui sublimia. Recedant
vetera de ore vestro.
(
S1, 2, 3)
Commentaires
Gregorius I (540-604)