Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 24 : navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi inaniter gloriantem Judaeam reprimat, dicens: Quos magna fecisse astruis, puri homines fuerunt; quem praedico, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. Dum ergo fortitudo respicitur, excellentia indicatur, quia nimirum omnino infirma est omnis fortitudo hominis in comparatione deitatis. Quo tamen in loco assertio divinitatis non probat excellentiam operis, sed incomparabilitas fortitudinis ostendit veritatem deitatis. Quasi dicat: In hoc cognoscitur quia vera protulit, quia deitatem quam in se asseruit incomparabilibus operibus comprobavit. Unde per semetipsum dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ( Jn, 15, 24). Jam vero ipsa opera discutienda sunt. Moyses mare (voir: Ex, 14, 12) , Helias flumen divisit (voir: 4S, 2, 8) ; Dominus noster Jesus super mare ambulavit (voir: Mt, 14, 24) . Quid ergo est elegantius in sicco profundi alveo viam transeunti populo exhibere, an ipsam maris faciem viam facere? Illi quippe, quia humanitatis deprimebantur pondere, in profundi solido viam qua pergerent requirebant; sed qui infirma humanae naturae in celsitudinem divinitatis assumpsisse cognoscitur, super aquas virtute propria ferebatur. Moyses de consortio sermonis Domini splendorem vultus obtinuit (voir: Ex, 34, 29) , Josue orationibus solem fixit (voir: Js, 10, 12 et Js, 10, 13) ; sed quia Deus est Jesus, coram discipulis in solis virtute resplenduit. In illius faciem filii Israel intendere non poterant, istius gloriam qui meruerunt cernere ceciderunt, ut aperte cognosceres quia divinum existeret quo humana transiret. Huic, in monte illis assistentibus, ab aeterno Patre dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite ( Mt, 17, 5). Et idcirco etiam Helias, qui ne plueret coelum clausit, et ut plueret reseravit (voir: R3, 17, 1) in ejus comparatione quid est qui apertis coelis, Patrem exhibuit testem suae divinae generationis? Non est ergo fortis ut Dominus ( S1, 2, 2), quia quidquid virtutis Moyses ostendere potuit, Dominus, non ipse fecit. Jesus autem omnia quae mire gessit propria virtute exhibuit, quia Dominus etiam Moysi fuit. Non enim Moyses populo perdeserta gradienti, sed Dominus manna pluit (voir: Ex, 16, 13) . Non Moyses, sed Dominus in columna ignis per noctem, et nubis in die, populum praecessit (voir: Ex, 14, 19) . Non Moyses, sed verbum quod factum est ad eum, aquam de rupe produxit (voir: Ex, 17, 6) . Non Moyses, sed Dominus volatilia concupiscentibus exhibuit (voir: Ex, 16, 17) . Unde et Dominus Judaeos in patrum fortitudine gloriantes reprimit, dicens: Non Moyses, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo ( Jn, 6, 32). Hinc Psalmista non Moysen inaniter efferens, sed Dominum laudabiliter extollens, dicit: Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos, interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre. Eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata ( Ps, 77, 12, Ps, 77, 13, Ps, 77, 14, Ps, 77, 16, Ps, 77, 23, Ps, 77, 24 et Ps, 77, 27). Dominus autem Jesus fortis incomparabiliter non in aliena virtute apparuit, sed in sua. Unde et ex seipso potens, paralytico imperans, ait: Tibi dico, surge ( Mt, 9, 6). Hinc etiam scriptum est: Quotquot tangebant eum, salvi fiebant a quocunque languore tenebantur ( Mc, 6, 56). Et iterum: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes ( Lc, 6, 19). Hoc namque insigne fortitudinis, nec Moyses, nec Helias habere potuit, ut, dum incomparabilia signa innotescerent, adventum unigeniti apertissime designarent. Recte ergo Synagoga perpetuo silentio damnatur, cum subditur: Nolite multiplicare loqui sublimia. Recedant vetera de ore vestro. ( S1, 2, 3)