v. 1 : In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
v. 2 : Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius.
v. 3 : Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion.
v. 4 : Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
v. 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
v. 6 : turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
v. 7 : Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
v. 8 : Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
v. 9 : De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit
v. 10 : cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
v. 11 : Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
v. 12 : Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera: terribili,
v. 13 : et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.